Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/497

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DVO CARMINA HISTOKICA

��479

��Libera nunc de carcere reges tuos, Rex glorie! hos erue de vinculis, nos bellorum periculis!

105 A seculo non est factum, contra fidem, contra pactum duos reges sic seduci et in manus hostis duci.

O regis nostri milites, HO robusti quondam pugiles, in hoc summo negocio quare vacatis ocio?

O bellatores inclyti et gigantum fraterculi, 115 cur desides hesitatis subuenire captiuatis?

Vestra vilescit gloria, infirmatur \'ictoria;

��honor vester despicitur

militie, detrahitur. 120

Vos subsannat gens perfida, irridet plebs vilissima; Saxonia et Sclauia vestra gaudent ignauia.

Si non condoletis seni, 125

condolete vel iuueni, qui meretur patris dono presidere regni throno.

Possidea/ solacium

ad paternum palacium 130

flos Danorum egregius,

heros ex auis regius,

heros beati seminis et ramus alti germinis, ingenuus ex patribus, 135

reuo/uendis etatibus!

��101 — 104. Rex glorie, sæpius in Vulgata, sed spectatiir inprimis locus Psalm. 23, 7 sqq. — de vinculis scripsi {et eruere de plerum- que håbet Vulgata); å vine. H^; é vine. minus recte P. \\ 105 — 08. A seculo :== ab initio mundi, ut sæpe in Vulgata. — seduci scripsi (ut in V. 28); deduci H^. — hostis H^; hostium errore P. |i 109 — 12. summo negocio, in quo regni sålus periclitatur, »Rigets Livssag«. II 113 — 16. gigantum fraterculi, i. e., opinor, robustissimi et fortissimi ut gigantes (»Jætterne«), qui olim Daniam incolebant. \\ 117 — 20. vilescit = sp/e/irfore priuatur. — infirmatur, »sygner hen«, vim et effectum amittit. — H^ sic interpungit: honor vester despi- citur, militiæ detrahitur; sed ita uliima verba vix recte habere pos- sunt; itaque M non inscite militia scribi voluit; potius tamen comma post militie transponendum est {et fortasse vestre scribendum); asyn- deton despicitur, detrahitur (=- in contemptum venit et detrectatur) nihil offensionis håbet, [j 121 — 24. gens perfida, i. e. Saxones; plebs vilissima, /. e. Sclaui, iam pridem a Danis subacti. — Saxonia recte M; Saxones H^. \\ Versus 125 — 36 H^ hoc ordine håbet: 127—28, 131—32, 135—36, 125—26, 129—30, 133—34; sed certum est, 125 — 26 primo et 135 — 36 ultimo loco ponendos esse; U, credo, verum ordinem restituit, quem supra dedi. \\ 125 — 28. patris dono: Wald. pater enim anno 1213 filium Waldemarum regem eligendum et 1218 coronandum curauerat. || 129 — 32. Possideat recte M; Possidere H^. Verba sic iungenda sunt: Ad paternum (= patris) solacium {iuuenis Wald.,) flos Danorum . . ex patribus, palacium possideat reuolueudis etatibus. || 133 — 136. reuoluendis scripsi, i. e. : dum etates (= anni) reuoluunlur vel se reuoluunl {ut dicit Virgilius voluendis mensibus, Aen. I, 269); retro eundis //' sine sensu.

�� �