Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/501

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


bVO CARMiNA HISTORICA

��483

��tota turba dissipatur, nulla erunt prospera. Presules sunt pugiles; fragiles, instabiles satellites milites; debiles nobiles, quos excecant munera.

13. At Jacobus Split, Ripensis pontifex egregius, et Sueno, Arhusiensis dominus eximius, rectores ecclesie fautores iusticie, veraces, audaces, suaserunt, egerunt omnibus valencius.

��14. Regnum, cui dominatur puer, maledicilur; quod diuisum desolatur, dolo mox confundilur. Quid est in te, Dacia, nisi auaricia,

malicia, fallacia, ambicio, prodicio? Omnis lex expellitur!

15. Que quondam erat ancilla, nunc est tibi domina; regnat, viget plebs pusilla, tua terens agmina;

et natus ex latere, duce pollens paupere, comprimit, deprimit.

��12,3. turba, scil. subiectonim. — 5. presules' = ep iscop i, eccle- siarum rectores; sed quid auctor cogitauerit, si de sui temporis episcopis hcec loquitur, nescio, nisi forte Tukonem Burglanensem notat. — 6. fragiles, fort. =^ ignaai et infideles. — 7. satellites cum contemptu quodam (»Lejesvende«) milites (»Ridderne«, qui regi seruiebant) hic dici videntur. — 8. nobiles = proceres, principes. — 9. quos excecant munera, i. e. qui se pecunia corrumpi sinunt. || 13, 1. At addendum censui, cum auctor, qui ceteros episcopos vitu- perauit, hos duos e contrario laudet. — Jacobus Split {vel Splittaf) episcopus Ripensis electus est anno 1327, Sueno, episcopus (= domi- nus) Arusiensis fort. anno 1326. H hane notam addit: Hi duo opposuerunt se Woldemaro et Gerhardo, scimusque eos saltem initio seditioni nobilitatis et piebis Jutensis anno 1328 factæ fauisse; ceterum, quid suaserint, quid egerint (ut dicitur v. 8), nescimus. — 6. fautores pro participio fauentes. — 9. valentibus B, fort. errore. Ij 14,1 — 2. Regnum .. maledicitur: respicit auctor locum Ecclesiastæ cap. 10, 16: Væ tibi, terra, cuius rex puer est, sicut in v. 3—4 locum euang. Lucæ cap. XI, 17: Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur, et domus supra domum cadet. — 7. malicia = mala calliditas. \\ 15,1. erat A; fuit H. Que erat ancilla: intellegitur Holsatia, olim Daciæ subiecta; minus recte H in nota: Intelligit Ducem Synderiutiæ. Idem significatur v. 3 verbis plebs pusilla : »det ringe Undersaatfolk«. — 4. tua terens agmina, ut factum erat iam anno 1326 in Selandia, et factum est 1328 et 1329 apud Slesuik. — 5. natus ex latere: »et Sideskud (af Kongestammen)«; adnotat H: Intelligit Woldemarum nuper electum. — 6. duce.. paupere, /. e. comite Geiardo, cuius patrimonium exiguum erat.

�� �