Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/500

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


482

��SCRIPTORES HiSTORlÆ DANICÆ MINORÉS

��paulatim, gradatim refringit, restringit amnis secans Juciam.

9. Demon fune mensurauit terram ante Dominum; tuum sibi vsurpauit regnum vltra medium. Tulit Rhyam, Sclauiam, Schaniam, Selandiam, Fa/s/riam, Fimbriam, t Angliam, Holsatiam atque Synderiuciam.

10. Te probat depauperatam defalcatus terminus; mollem ae effeminatam permutatus habitus.

��Longitudo crinium. strictitudo vestium deformat, deornat, portendit, oslendit, qualis sis interius.

11. Lupanares ritus, vanos, ceptos in Teutonia, amant, colunt, non vrbanos, domine in Dacia:

pepla glauca, crispancia, ampla, lata capucia, manicas cornutas, fimbrias hirsutas portant pre lasciuia.

12, Quando caput infirmatur, membra dolent cetera:

��8, 8. refringit, rhythmi scilicet causa quæsitum, significare videtur: frangendo partes tibi aufert et sic te coércet; ceterum refringit, restringit pro refractam restringit dictum esse credo. — 9. aranis (B errore annis) secans Juciam, /. e. Kongeaa, qui Noriuciam a Synderiucia separat. \\ 9, 1. Demon = diabolus. Auctor de aliqua fabula populari cogitasse videtur, qua narrabatur, diabolum contro- uersiam cum deo de possessione orbis (vel hic: terræ tuæ) habuisse eumque fraudulenter circumuenisse. — fune mensurauit: »har rebet, opmaalt med Maalerebet«. — 4. vltra medium =^ plus quam dimi- dium. — 7. Falstriara Langebek {aut Suhm, S. R. D. VI p. 554); Flandriam A inepte. — 8. Angliam A corrupte; de Angeln, territorio Slesuicensi, cogitari hic non potest, cum poslea tota Synderiucia commemoretur ; scribendum videtur aut Lalandiam aut Langlandiam. Ceterum de his omnibus disserere longum est, et historicis relinquen- dum iudico. — Sunderjutiam B. || 10,2. defalcatus terminus = /i7ies contracti et imminuti; defalcare proprie significat: falce (segetem) demetere, deinde Iranslate: detrahere, deminuere. — 6. strictitudo vestium: »de stramtsiddende Klæder«. — 9. sis AH (quamuis Rør- dam sit in A esse dicat); sit B (et cetera exemplaria). || 11, 1. ritus: >Moder*. — 2. cæptos (= ortos, originem habentes) A et fort. H^ (etsi hic etiam captos legi potest, ut est in H^). — Teuthonia B; Teutoniam errore H. — 3. vrbanos = Aones/os. — 4. domine: »Adelsfruerne«. — 5. pepla: »Kjoler«. — crispancia: »folderige*; crispa idem est quod plica; inde crispare intransitiue r^ plicari, in plicas cadere. — 7. manicas cornutas: »tungede (takkede) Ærmer«. — 8. fimbrias hirsutas: »laadne, tottede Fryndser«. Il

�� �