Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/54

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

48       SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

prioris inmemor exiberi sibi puellam iussit; qui propriam filiam, quam a Thora Rolfi filia accepit, uiolauit. Que patris semine suscepto fecundata filium edidit, quem aui nomine Rolf nominauit. Interea obijt Thora, uxor eiusdem Helgi et socrus, et in insula humata est, que Thorhø dicitur. Et postea eciam ibi sepultus est pater suus, senex Rolf. Helgi quoque, gener suus, rex marinus, ibi tumulatus est. Filius autem eius et Ursule, puer Rolf, crescebat et fortitudine uigebat. Mater uero eius Ursula, uelo uiduitatis deposito, data est regi Suethie Athislo; qui ex ea filiam sibi genuit, Rolf uero, quod ex matre eius, sororem, nomine Sculd.


   V.   Interea, dum hec de rege marino Helgi agerentur, frater eius, rex Dacie Haldanus, mortuus est; post quem rex Suethie Athisl a Danis suscepit tributum. Quibus constituit regem catulum quendam latrabilem, nomine Raka, nimis <sibi> dilectum. Qui dum una dierum sederet cum exercitu suo, regali seruicio honoratus, uidit canes in fundo luctantes; quos dum a lesione separare uellet, prosiliens de mensa ínter eos Rachi ad mortem oppressus est. Quod nullus Athislo nunciare audebat, quia, siquis nunciaret interitum Racha, decollacione protinus interiret. Erat autem gygas quidam, nomine Læ, in

. roriri(!) filia A; rolfui filiam E; rolf in filiam M patris corr. ex pari A. 3. qm aui M. 5. et in i. h. est A; in i. humata E; in i humana(!) M Thorhe A; Thoruø E; Tlioræ M. 6. eciam om. C sepultus est ibi C. 8. et Yrse(æ) puer crescebat rolf(f) C. 9. uero om. A. 11. Rolf uero A (in quo hoc nomen semel tantum {o. 2) declinatur; scil. hic dativo casu)-., 11. rolfuy vero Oakæ E; rolfl" vero crage M quod A; quia C Skuld C. Cap. V. 12. ageretur C. 13. mortuus est Haldanus C post quem scripsi (u/ Holder-Egger)-., postquam AC. 14. fcuetie altisl9 A (sed terminationem 5 (— us) add. m. 2; Suech'e Athysl E; Swecie Atliisl M. 15. regem catulum scripsi; catulum regem A; in C regem, quod in archetypo fort. in margine suppletam fait, post latrabilem demum insertum est. quendam A per compendium, quod m. 2 in quem danj (!) mutauit raka nimis A, sed m. 2 raka in raro, ut videtur, mutare vohiit-., Rachi, nimis E; rachiminis(!) M. 16. sibi (s) addidi. dierum C; die A. 17. in fundo .s c/v'psz; in funda AE; in funda M (a gu lue: V). In margine A: Nota de cane. 19. rachi C; racht A. 20. interitum om. C Rackæ E; rache M. 21. gigas E Læ M(V); lor, ut vid., initio A, sed corr. in lø vel loe; it(y) E.