CHRONICON LETHRENSE 49
insula, que uocatur Leshø, pastorem quendam habens, nomine Snyo; quem in Suethiam misit petiturum regnum a rege. Qui in Suethiam ueniens, prima sciscitacione ab Athislo diligenter interrogatus, qualis esset rumor in Dacia, figuratiue respondit: »Apes equidem omnes sine principe existunt errantes.« Secunda autem interrogacione, ubi pernoctauit, respondit: »Vbi oues lupum manderunt.« Vidit enim medicum infirmis ouibus dantem ex lupo pocula cocto. Interrogatus iterum ab Athislo, ubi prius pernoctauerat, Snyo respondit: »Vbi lupi currum comederunt, boues autem in siluam fugierunt.« Vidit enim illic fibros tres ligna colligentes, quorum unus, qui seruus dicitur, scilicet biæuerthrel, extensis pedibus resupinus ad terram cecidit, cui alii duo inter crura eius ligna congregarunt, illumque quasi boues precedentes traxerunt; quos dispergentes lupi currum deuorauerunt. Adhuc ab Athislo, ubi preterito pernoctauit, interrogatus respondit: »Vbi securim mus rosit, cuius hasta remansit.« Sciuit enim se securim fabricasse ex caseo. Quesiuit iterum rex, quis esset rumor in Dacia; cui Snyo respondit: »Apes equidem omnes sine principe existunt errantes.« Quod intelligens Athisl ait: »Mortuusne est rex Rachi?« Cui respondit Snyo: »Tu dicis.« Et iterum rex ait:
. leshø M; leffø A; tthø E. 2. regnum petiturum C. 3. primas cicitatoe A, sed corr. m. 1: prima// ^cicitatoe; ante hæc verba Snyo posl veniens inutiliter inseriiit C, 4. indacia rumor, figurate C. 5. post principe in E deletum est errabunt. 6. autem om. C. interrogacione A; sciscitacione C pernoclauit A; pernoctauit interrogatus C. 7. manderunt scripsi (atæ håbet V); ex interpreta- mento ortum est et deuorauerunt A et deuorantes manderunt C. infirmis dantem ouibus ex lupo cocto (M: cocta) pocula C. 9. ubi plus pernoctaret C. 10. commederunt C. fugerunt A. 11. illic fibros scripsi incerta coniectiira; liaib; feras A; lymbyferos E; lymbiferos M, sine sensu. quorum unus corr. ex quarum una m. 1 k. 11 — 12. qui seruus dicitur. s(c)ilicet byæwærthræl (M : -thel) C; qui dicebatur biauerthrel A. 12. pedibus om. M. 12 — 13. in terram M; terram om. E. alii scripsi; illi AC. lingna M. congregarunt scripsi; congregabant A; congerunt E; cogerunt M. 14—15. disperserunt lupi currumque C. 16. interrogatus A ante ubi p. pernoctauit håbet. 17. se sec. fabr. : aliter in V, ubi apud rusticum pernoctasse dicitur, cuius born giorthæ oxæ aff hwit ost. 17—18. a caseo fabricasse C. 18. Quesiuit AE ; Que sut (sunt) M. 19. equidem ibi omnes C. 20. Atisl A mortuus ne AE; mor- tuus M. 21. raka A. Script, hist. Dan. niinores 4