Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/58

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

52       SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

   VIII.   Hoc tempore erat quidam comes Scanie, nomine Hiarwart, Teotonicus genere, Rolf tributarius. Qui ad eum procos misit, ut sororem suam Sculd Hiarwardo daret uxorem. Quo nolente, propria ipsius puelle uoluntate clanculo eam raptam sociauit sibi. Vnde conspirauerunt inter se deliberantes Hiarwart et Sculd, quomodo Rolf interficeretur, et Hiarwart superstes regni heres efficeretur. Non post multum uero temporis animosus ad uxoris exortationem Hiarwart Sialandiam classe pecijt; genero suo Rolf tributum attulisse simulauit. Die quadam dilucessente ad Lethram misit: ut videret tributum, Rolf nunciauit. Qui cum uidisset non tributum sed exercitum armatum, uallatus est [Rolf] militibus, et a Hiarwardo interfectus est. Hiarwardum autem Sialandenses et Scanienses, qui cum eo erant, in regem assumpserunt; qui breui tempore, a mane usque ad primam, regali nomine potitus est. Tunc uenit Aki, frater Haghbardi, filius Hamundi; Hiarwardum interfecit et Danorum rex effectus est. Quo regnante uenit quidam, nomine Fritleff, a partibus septemtrionalibus et filiam sibi desponsauit Rolf Crake; ex qua filium, nomine Frothæ, genuit, cognomine Largus.


   IX.   Postquam genuerat filium Frothi, Aki regem interfecit Fritleff et in eundem gradum leuatus est. Quo eciam defuncto, ei in regnum Frothi filius successit. Quo a Swærthingi filijs

Cap. VIII. 2. Hiarwart {et dativo casu Hiarwardo) A; in C nomin. Hyarwarlh vel Hyærward vel Hyarw(v)ard vel Hyarwardus; accus. Hyarwardum vel Hærwardum; dat. et abl. Hærwardo vel Hyarwardo, Hiarwardo teothonicus C Rolwi E; Rolwy M 3. procos E (proeos M); preces A; illud prætuli, qiiod deinde Hiarwardo, non sibi, dicitur. 4. volente M uoluntate puelle M. 5. sociauit C; copulauit A. 6. Verba septem et Sculd, q. R. i., et Hiarwart om. M. et ante Hyarwardus om. E. 1. eres ex corr. A; heres om. C. 8. exhortacionem C in verbis Hiarwart Sialanjl desinit A. 9. rolff M (ut 11). 10. læthram M. 12. Rolf hic deleui. 13. Harwarduni E fyalendenses IW. 16. Aki scripsi (Ake vel Akæ vel Haki V); Haki E; Haky IW hagbradi M. 18. frytlef E septetrionibus M. 19. sibi desp. sibi rolf(f) C. frothe M. 20. Largum scribi debuit; sed vid. p. 24,27. Cap. IX. 21. »'aki E (con: m. IT). 22. frithlef E in ante eundem om. E. 23. Swærthingi scripsi (Swært(h)ing V); Swærdingi E; .Svværllyngj M (j con: ex 9).