CHRONICON LETHRENSE 51
gygas Læ nichil respondere de morte <regis> uolebat. Dixit ergo Røth, in monte sedens, nunquam spissiores uidisse se parietes parietibus domus illius. Aliud dixit: prius nunquam se ullum plura capita habentem uidisse et minorem numerum familie. Ad hoc tercium, quod fuit uerissimum: si illinc esset, nunquam redire uellet. Dictis hijs tribus uaticinauit ei gygas, moriturum regem morsu pediculorum. Cui sedenti in pretorio apud Jutlandiam [regi Snyo] Røth nunciauit; quod instanter apparuit coram omnibus. Exierunt enim pediculi de naribus <eius> et auribus, quorum multitudine totum corpus tegebatur. Erat autem rex Snyo mortuus morsu pediculorum; cuius nominis memores sunt Dani per euum.
VII. Interea, dum regnarent Rachi et Snyo, confortabatur
filius Helgi Rolf, cognomento Kraki; quem post mortem Snyo
Dani <in> regem assumpserunt. Qui Sialandie apud Lethram,
sicut antecessores sui, sepissime moratus est. Sororem suam,
nomine Sculd, secum habuit, Athisli regis filiam et sue matris
Ursule, de qua superius dictum est; quam fraterno amore
dilexit. Cui prouinciam Hornshæræth Sialandie ad pascendas
puellas suas in expensam dedit; in qua uillam edificauit
nomine Sculde, unde nomen <Sculdælef> sumpsit.
. gigas E Læ E; Læch M ; lor corr. in lø A regis addidi. 2. ergo om. M ; autem pro eo habuit E, sed deletum est. reth A. nusquam C. 2—3. sp. vidisse se (se o/n. M) parietes C; sp. parietes se uidisse A. 3. domus AE; doluus(!) M. 4. ullum AE; Illum M. 4—5. habentem minorem vidisse n. f. C. 5. Adhuc E; Ad hue M. illinc corr. ex illuc m. 1 A. 6. malim exisset. his E tribus ueredicis uatic. M ei om. A. 7. gigas E. 8. Juthlandiam E. regi Snyo omisi; interpretamentiim est pronominis Cui. reth A. 9. enim (.n.) om. A. 10. eius (ei?) addidi. 10—11. tegebatur corpus E. 11. mortuus om. M. 12. sunt Dani A; Dani sunt M; sunt om. E. Cap. VU. 13. regnaret M et {ex regnauit corr.) E rak}' M. 14. hælchy M; hælighi E cognomento E; cognominato M; cog- nomine A kraki corr. in krake A. 15. in addidi. læthram C. 16. spissime(!) M. 17. attisl A matris sue A. 19. hornshereth AE. 20. in expensam om. A (exfpensam M). 21. nomine Sculde, unde n. Sculdælef sumpsit scripsi; nomine Sculdælef, unde nomen sumpsit E; nomine fculdelcfl". vnde nomen suscepit M; que nomen Sculdlef accepit A.