S
SVENONIS AGGONIS F.
LEX CASTRENSIS SIVE CVRIE.
PROCEMIVM.
Cum multa nobis curiosa indagatione reliquerit antiquitas,
societatis etiam militaris utilitati prouidere studuit, ne uaga
libertate potita eff'renis iuuentus castrensis mutuis se
contumeliis impune lacesseret. Hine potentissimi Danie reges, ut
improborum refrenarent audaciam, ab ultima memoria legem
promulgandam sanciuerunt, quam suo idiomate Witherlogh
nuncuparunt, nobis uero Latino sermone, licet uocabulo minus
proprio, legem castrensem siue militarem uel legem curie
appeliare licebit. Hane equidem temporis uetustas prorsus
antiquasset, utpote raris admodum hue usque existentibus,
qui res superiorum seculorum, quamlibet illustres, memorie
literisque commendarent, nisi si totius regni Danici illustris
et maximus antistes Absalon eonsueta curiositate,
cireumspectaque ae prouida deliberatione cum nutricio suo, Kanuto
rege, Waldemari primi Danie regis filio, mature habita atque
instituta, in exiguum quoddam uolumen, uelut in matriculam,
eam eontulisset. Nam quod antiquitate obsoletum esse
plerumque deeernitur, id ipsum literarum beneficio reparatur, Cum
itaque constitutiones eiusmodi nostra uernacula et quidem
succineta breuitate conscriptas reperissem, eas in Latinum
sermonem transferre eonatus sum, haud sane scientie aut
ingenii confidentia, neue ut presumptuosa quadam arrogantia
maiori doetrina preditis preiudicium facerem, uerum potius
14. cum Mauritio. 15. conscripsit. 19 — 20. laboreue desudans diuino, nec. 20. fort. scribd. affluentia vel sufficientia. 21. preditum. 22. capafitate iuuantibus virentibus. {An potius: iuuenibus uirentibus?).
Ad S: 4—5. potentissimi . . ab ultima memoria: cfr. Saxo (ed. Muller) p. 225, 21 sq.
Script, hist. Dan. minores. "