Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

64 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

��X

��SVENONIS AGGONIS F.

LEX CASTRENSIS SIVE CVRIE. PROCEMIVM.

��C>

��mm multa nobis indagatione curiosa \reperta} reliquerit antiquitas posteris, cur/alis societatis et confederationis studuit etiam utilitati prouidere, ne uaga libertate potita effrenfs con- tubernii iuuentus militaris mutuis se impune lacessire potuissent 5 contumeliis. Vt \enim} improborum refrenaret audaciam, san- ciuit legem promulgandam, quam suo Witherlogh nuncupauit idiomate; quam nos Latino sermone, licet uocabulo minus appropriato, legem castrensem et militarem uel legem curie possumus appellare. Quam quidem temporis uetustate prossus

10 antiquasset obliuio, utpote raris admodum tune temporis existentibus, qui priscorum, licet illustrium, gesta memorie commendarent, nisi totius regni Dacie Absalon metropolitanus illustris consueta curiositate circumspectaque ae prouida de- liberatione cum nu/ritio suo, rege uidelicet Canuto, primi

15 Valdemari filio, in matriculam conscripsisset. Nam quod uetustatis antiquitate obsoletum esse plerumque decernitur, id ipsum scripture beneficio reparatur. Cum itaque nostro \uulgari) succincta breuitate conscriptam reperissem, non tan- tum scientie uel ingenii aggressus confidentia laborem, uere-

20 cundans diurne, ne etiam maioris doctrine f scientia preditis presumptuosa quadam arrogantia uidear fecisse premdicmm, uerum potius ingenii capacitate uernantibus luuenibus et

��Pleræque adnotationes, quas hic in commentario critico posui, tallium ad lexlum X pertinent; eæ, quæ ad S spectant, separatim ponentur. Verba litteris inclinatis impressa et \/ inclusa ab editore addita sunt; ubi ( ) includuntnr, in codice lacuna signata fuit; in singulis vocabulis litteræ mutatæ vel addilæ sæpe, sed non ubique, eadem inclinalione signanlur. — 2. posteritatis societatis. 3—4. patuit effretus contubertui. 4. lascire. 5. ae Daciam. 11. memorie gesta.

�� �