Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
68
SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X


CAP. II.

Precone (igiiur) åenuncianie seruari promulgauil, solos illos regis clementiam faniiliaritatis priuilegio magis (sibi) famulariter approximare, qui ob regis reuerentiain caterueque decorem bipennibus mucronumque capulis deauratis coruscarent. Cedit enim honori principis, si cetus eum, contubernii corona stipatum, comitetur herilis. Hac promulgata sententia hii, quos rei familiaris urgebat inopia, se a phalanga locupletiori decreuerunt alienos. Nec mora : fabrilibus crepitantibus (pfficinis) ciuitates uniuerse resonant. Quippe omnis ornatus auro prius conspicuus aurifabrorum sudore conflatur in massam, ut, quod in uanos peni/us usus fastus militaris collegerat, {eo tune) aurifabrorum exquisita ingeniositas bipennes et capulos uenustaret. Ex quo accidit, ut humana procliuis ambitio^nf conditio), parcitatem sumptus haut contemplans, elegantiori {armorum) artificio precellere sodalem conabatur. Vnde liquet, ut, qui fortunatiori educati sunt auspicio, tales elegans armorum deceat ornatus. Cumque phalanx numerosa nouo quodam splenderet ornatu, placuit, ut huius turbe «nfuersitas certo calculationis numero subputaretur ; cuius summa numeri tria millia militum extitit electorum. Quam \cateruani} suo idiomate Tinglith placuit nuncupari.

CAP. III.

Cum itaque tam dissonos ritus gentium uni coadunasset familie, opus erat, ut tanti regis exe/citus, utpote ex uariis adu/jatus nationibus, uniuersis uidelicet regnis iurisdiclioni sue subiugatis, quorum ritus dissona tamen uarietale discrepabant, omni conlrarietatis sopita controuersia, prout contectales decet honestos, communi domino, adinuicem non

1. deminuante seruare pronunciauit. 3. apprimare (pro ap,pxi- mare). eatenus neque. 11. ])Qni.s. 19. uniuersitas scripsi pro numero- sitas; cfr.S: uniuersa mulliliKio. 22 sqq. cfr. Martiani Capellæ II, 102 (p.28 Eyssenh.): dissonans (Hscrepantia nationum . . diuersi gentium ritus. 23. exitus (sic sæpius). 24. adimatus. 27. cum {pro guni).