Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
69
SVENONIS AGGONIS FILM LEX CASTRENSIS

S


Precone igitur denunciante proclamari iussil, solos illos regis clementiam experturos arctiorisque familiaritalis priuilegio pre aliis fruituros, qui in regis honorem calerueque mililaris decoreni bipennibus niucronumque capulis deauralis coruscarenl. Cedit enim honori principis, si eum cetus militaris corona, fulgentibus insignis armis, undiciue secus comitetur. Hoc edicto promulgato hi, (juos rei familiaris urgebat inopia, se a phalange locupletiore secernere et ueluti prorsus alicnos seiungere decreuerunt. Nec mora: fabrilibus officinis perstrepentibus uniuerse resonant ciuitates. Quippe omnis ornatus auro prius conspicuus aurifabrorum opera in massani conflatur, ut, quod antea in uanos usus fastus militaris collegerat, eo exquisita aurifabrorum ingeniositas bipennes et capulos uenustaret. Ex quo accidit, ut, quomodo mens humana ad ambitionem procliuis esse solet, unusquisque militum, suinptibus haud pareens, commilitonem et sodalem suum armorum splendore artificioque precellere conaretur. Unde liquet, eos tantum elegantem armorum decere ornatum, qui iautioris fortune auspiciis nati sunt et educati. Cum autem ad edicti regii normam numerosa phalanx, nouo quodam armorum decore resplendens, in Kanuti aulam confluxisset, placuit, ut uniuersa multitudo certo calculationis numero supputaretur. Cuius summa tria millia militum selectorum expleuit. Quam cateruam suo idiomate Thinglith nuncupari placuit.

CAP. III.

DE CAVSA INSTITVTIONIS.

Cum itaque Kanutus rex tam dissonos gentium ritus uni coadunasset familie, opus erat, ut tanti regis exercitus, utpote ex uariis collectus nationibus, uniuersis uidelicet regnis ditioni sue subiugatis, cuius tamen mores immensa uarietate discrepabant, ad uniformem castrensis discipline tenorem seruandum adigeretur. Nihil etenim honestos commilitones magis decet, quam ut, omni controuersia sopita, uni domino, adinuicem

Ad S. 29. castrensis disciplinæ tenorem = Saxu p. 526, 1.