Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
70
SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X


altercantes, pari uoto famularentur, nulla discidii liuorisque uel inuidie macula distrahente, uerum po/ms tanquam unius capitis membra regis obtemperare mandatis uoluntatis unione parati, prout fideles {sodales) nil aduerse suspitionis de se presumentes. Non enim negotio facili tantorum cetum dissonum pacificare ualuisset, nisi pene {enormitate) precipitium temperaret excessus, ut ipsa correptionis magnitudo audaciam refrenaret delinquendi.

CAP. IV.

Cum omni igitur exercitu collecto inter opera bellica iam membra quietis tranquillitate recrearet, accersitis sibi uiris sapientioribus, quos nouerat industria rex pollere prudentie, Øpy uidelicet Sapiente Sialandensi ae Eschillo eius filio, eo quod his suorum archana consiliorum reserare experientie propter euidentiam neuticam formidaret ( — nam et illos suos elegerat secretarios — ), in Anglia subtili indagatione deliberabat, quonam rigore iuuenilem temperaret insolentiam (in) posterum petulantiam con/undendo, cuius timore nullus alterum quibuslibet lacesseret contumeliis. Et cum ad transgressionis precipitium humana sit procliuis conditio, consulte curationis opus erat, ut singulis quibusque preuaricationis casibus accurata adhiberentur remedia. Cautum (ergo) statuerunt tam de minoribus quam de maioribus satis exquisite pertractare. Vt igitur expeditius ad arduiora transeamus negotia, de minutis prius dispiciemus.


1. familiarentur. 2. unum posuit. 5. enim h. 1. ut alibi = autem. nec facili. tantorum (== tot hominum) rituni. 7. utpote (pro ut ipa). 12. sapientiae Sialandensiae. 14. prouidentiam. 17. petulentiæ consulendo. 19. praeleuis. 23. Tuscani (pro Tnfeamg). 24. displicemus.