Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/138

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


128 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

episcopus anno .lxxx octauo murum curie Fligingie circum- duxit. Item anno domini .m. cd. lxxx. intrauit idem reueren- dissimus pater terram suam Bordenholm ad videndum scilicet disposicionem ipsius terre et castri sui Hammerensis; vbi tune

5 singulis suis negociis expeditis remeauit ad terram Schanie. Item anno domini .m.cd.lxxxx. iterato venit ad eandem suam terram Bordenholm in profesto Visitacionis Marie Virginis cum dominis magistro Johanne Achonis preposito, Petro Pauli decano, Olauo Hillebrandi et Olauo Esberni, ibique singillatim

10 in qualibet parochia hospitabatur, petens subsidia ad delendum sua debita, que et in pecudibus habuit; quibus admissis et premissis redijt in terram Schanie infra octauas beati Laurencij martyris sanus et saluus cum omnibus suis, deo gracias. Anno domini .m.cd.xc septimo idem dominus reuerendissimus

15 pater exiuit pétiturus curiam suam Fliginge in crastino Vrbani, et venit sabbato post ad Fultoffte, manens ibi ad duas noctes cum domino Laxmanno et pluribus. Sicque feria .2. peciit Fliginge, vbi in ... . plura presagia in tercia et quarla feria visa a pluribus sunt. Sicque inter quartam et quintam feriam

20 tactus est ille reuerendissimus pater pestilencia, nec tamen considerans morteni appropinquare sibi. Sed sabbato, videlicet die beati Erasmi martyris, veniens capellanus suus dominus Atzerus, vir bonus et deuotus, significauit ei signa mortis apparere in diuersis locis corporis sui, consulens ei de salute

25 aninie sue cogitare, confessionem agere et sacramenta, prout tanto viro congruit, recipere; quod deuoto animo et modo, quo potuit, compleuit. Quibus decenter peractis iuxta quartam horam eiusdem diei debitum vniuerse carnis persoluit; cuius anima in perpetua pace requiescat. Amen.

.30 XXIV. Ex codice H.

Cui successit dominus Johannes Brotstorp, decretorum baccalaureus, illustrissimi regis Christierni cancellarius et ecclesie Lundensis archidiaconus, Selandie natus, electus in archiepiscopum Lundensem anno domini 1472, viii. Nonas (!)

15. crastino Vrbani, i. e. die Veneris. 26. mensis Maij. 18. verbum aliquod Barthol. legere non potuit; fuit fort. in celo vel in itinere. — 30. H in marg.: 25. Johannes Brotstorp; inscriptio in H^: Johanne.s Brocslorpius xxv. 3 1 . potest etiam hoc loco Brocstorp legi.