Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/158

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

148 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

de eodem negocio conscriptis continebatur, quod probacione non indigerent, nec aliqua tergiuersacione eorum scelera tegi possent. Cum ergo clamor malicie eorum ad celum con- scenderet, et tempus faciendi annum retribucionis dominus

") aduenisse cognosceret, misit in cor fidelis memorie domini

Valdemari, episcopi Slesuicensis, qui tum cathedram guber- nabat, vt aggrederetur dictum negocium mutacionis loci memorati et eicere^ sacrilegos et infames. Quod vt oppor- tunius fieri posset et liberius, accidit in illis diebus prodigium 10 quoddam per eosdem monachos, quod eorum ruinam et destructionem nunciabat celeriter imminere.

III. Quadam enim nocte abbas illius loci exi/t cum qui- busdam monachis suis, et intrarunt tabernam, ibique minus honeste, quam oportuit, comessacionibus et ebrietatibus opera m

15 cum mulieribus dabant. Quod cum quidam de complicibus eius, qui solebat ad simile opus cum eo exire, cognouisset, indignatus grauiter contra abbatem, quod eum illa vice non vocasset secum, arripit campanam, que solebat pulsari pro mortuis, et eam fortiter pulsauit. Cuius sonitu reliqui fratres

20 dormientes excitati sunt, et cicius conuenerunt ad locum, vbi tabula pulsabatur, querentes, quid accidisset. Quibus ille respondit: »Abbas noster in taberna iacet mortuus«; et repefencfo: »Sic est; mortuus enim est in anima«. Igitur monachi isti, audita turpitudinis recentis veritate, tanquam

25 infrugi filij Noé pudenda patris sui non cooperuerunt, sed palam omnibus monstrauerunt. Et accipientes secum thuri- bulum et alia ad exorcismos mortuorum necessaria et hoc modo processionaliter (egredientes) venerunt ad abbatem suum in taberna, et omnis populus loci cum eis. Ex quorum

30 ingressu abbati confusio et verecundia maxima facta est, taliterque eum reduxerunt ad claustrum.

3. clamor ad c. consc. cfr. Exod. 2, 23; Macchab. I, 5, 31 al. 4. annus retributionis: Isaiæ 34, 8; 63, 4. 5. misit in cor: Joann. 13, 2. fidelis R; felicis SH. 8. eiceret HG; ejicere RS. oportunius SH. 12. exit R. 13. intrarunt (intrarut) G; intrant RS; intravit H. 21. Quibus (Q'b;) H; Omnibus (Oib;) RS. 23. repetendo (= repetens, scil. respondit) G; respondente RS corrupte; lacunam ante et statuit H, qui etiam. enim omisit, fort. errore. 25. filij Noé, cfr. Genes. 9, 21 sqq. 28. egredientes add. G.