Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/159

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. DE FVNDATIONE VITÆSCHOLÆ. TVTÆVALLIS. AVREÆINSVLÆ 149

IV. Cuius facti detestabilis rumor cum percrebuisset et omnium aures replesset, nouitate sua p/eu/am infamiam auxit, et declarauit istud miraculum nouum dictam abbatis infamiam monstruosam. Ex hoc igitur die et deinceps desperauerunl se locum illum tenere posse. Episcopus vero, accepta oppor- 5 tunitate, venit ad monasterium et cognouit verum esse referen- tibus monachis, quod prius fama diuulgante didicerat de abbate. Utrumque {in} capitulum conuocauzt, abbatem et conuentum; cepit tractare de reformacione monasterij. Abbas vero, non ferens verecundiam suam, vltroneus resignauit 10 abbatiam, et ipse et ceteri monachi resignauerunt locum in manum episcopi memorati, quidam expresse, quidam vero tacendo, non ausi contradicere; et quia tacuerunt, iudicati sunt postmodo tacendo consensisse. Cognouerunt enim se ita infames factos esse, vt minime ibi possent viuere absque rubore 15 et periculo animarum suarum et opprobrio vehementi. Omnes igitur elegerunt alium locum, sed differenti modo, preter quatuor, quos ibidem pe/misit episcopus remanere ad cele- brandam dominicam octo monialibus, que ibidem erant. Ex alijs autem quidam promisere se suscepturos habitum arctioris 2o religionis; quidam petiuerunt sibi prouideri in alijs claustris eiusdem religionis, quod et factum est. Illis quoque quatuor monachis, qui remansere, et octo sororibus concessit episcopus tria molendina proxima ciuitati et omnes areas in ciuitate et quedam alia bona, vt \ex/ eis victum haberent, dum viuerent; 25 nec plures reciperent, sed in semet ipsis deficerent. Alij vero, qui se promiserunt habitum mutaturos, venerunt ad Auream Insulam; ibique cum non fuerunt sub arcta regula conuersati neque assueta vicia reliquerunt, reuersi sunt ad priorem locum tanquam canes ad vomitum et ceperunt male viuere 30 sicut prius.

2. preuiam (puiå) G; primam (pmå) C. 3 — 4. dictam (dca) abb. infamia monstruosa G; de abb. infamia monstruosa C. 5. malim arrepta. oportunitate SH. 8. in add. G. conuocauit (. . ca) G; convocat C. 10. resignauit G; resignat C. 18. pmisit G; demisit C. celebrandam R; celebranduni SH. 21. sibi (s') G; se C. 22. quoque = autem. 25. ex add. S. 29. priorum fort. tgp. errore S. 30. tanquam c. ad vomitum: Proverb. 26, 11; Petri ep. II, 2, 22.