Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/161

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. DE FVNDATIONE VITÆSCHOLÆ. TVTÆVALLIS. AVREÆINSVLÆ 151

ficacione facultatum et fauore principum de die in diem magis magisque succrescere, non ferentes doloris sui acerbitatem intra se latere, in tantam accensi sunt vesaniam, vt noslris inferrent violenciam corpoream. Armati enim monachi nec non famuli eorum nostros quam sepius inuaserunt eosque 5 spoliauerunt et verberibus affecerunt; calumniabantur eciam se iniuste et violenter eiectos esse de monasterio suo, dicentes se non consensisse episcopo in mutacione loci nec locum aliquatenus resignasse. Cuius litis et contencionis relacio ad sedem aj^ostolicam tandem examinanda deducitur. Dati sunt lo iudices in causa memorata viri sapientes et iusticie amatores, (scilicet) Omerus, episcopus Ripensis, et Vilhelmus, abbas de Paraclito, qui apostolica autoritate freti causam istam diligenter discuterent et racionabiliter terminarent. Qui maturo vtentes consilio voluntatem dominorum Kanuti regis et Waldemari 15 ducis et Absolonis archiepiscopi sollicite requisiuerunt, qualiter deberent in causa procedere memorata. Vt autem voluntas eorum in hac parte plenius agnoscatur, eorum scripta inuicem et ad iudices predictos scire cupientibus plenius sunt ex- pressa, etc. 20

[Hactenus anonyraus, sed scripta, quæ in fine memorat, desi- derantur, uti et sententia sive eventus controversiæ.]

6. calumniebantur R, corr. S. eciam (ec^) G; inter (l\.^) C. 9. Cuius (C9) G; Cum (Cu) C. 12. scilicet (f:) adrf. G. 13. auc- toritate S. 15. Canuti R. Valdemari SH. 16. Absolonis SH; Absalonis R. sollicite RH; solicite S. 22. sententiæ R, corr. S.