Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/160

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

150 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

V. Episcopus autem edificari fecerat monasterium in suo fundo proprio, qui Guldholm Danice vocatur, et imposuit illi nomen Auiea Insula, ibique conuentum de Esserum allatum collocauerat. Contulit quoque eidem monasterio de suo patri-

5 monio predia multa et plurimum promisit. Nam vt ostenderet, quantum locum diligeret memoratum, fertur promissoria spon- sione allocutus esse eundem locum quadam vice alludens vocabulo loci et dicens: »Aurea Insula tu vocaris, et ego te, si vixero, deaurabo«. Sed heu proh dolor! fefellit eum spes

10 eius, el non est datum perficere opus propositum suum tam pium. Nam non longe post captiuatus est et de regno ex- pulsus. Propterea, Guldholm et filij tui, luge et deplora celerem et nimis immaturum casum patris tui piisimi, quo viuente omnium deliciarum tibi copia affluebat, quo subtracto

15 tu paupercula remanes et inter alias sorores tuas tennis et despicabilis delitescis ! Si enim ipse vixisset, alijs te ade- quasset, immo pre alijs extulisset. Nunc autem sufficiat tibi paupertas tua; et ora deum incessanter, vt non dispereant nec minuantur vires eius coram domino in hoc, quod voluntatem

20 suam bonam non potuit opere perficere, vt volebat.

VI. Anno domini 1192., pridie Idus Junij, conuentus venit in Auream Insulam. Eodem anno, decimo Kalendas Junij, in die Ascensionis Domini, venerabilis pater et pie recorda- cionis Valdemarus, episcopus Slesuicensis, consecrauit cemi-

25 terium et claustri ambitum in Guldholm et contulit eidem monasterio decimas quatuor ecclesiarum prius ad mensam suam spectantes, videlicet ecclesie S. Michaelis in Monte, Hallebye, NyebøUe et Tolge, donacione perpetua, et eandem donacionem roborauit priuilegijs satis firmis. Igitur monachi

30 illi, qui, sicut prenotatum est, a bono proposito resilierunt et redierunt ad ecclesiam S. Michaelis, videntes se et sua decrescere et Auream Insulam in numero personarum, ampli-

3. Esserom SH. 8. vocabulo GH; vocabuli RS. 11. longe R; longe SH. 13. immaturum R; immaturatum SH. 14. substracto R. 16. despiciabilis errore S. 21. Debuil 1191 dici, ut adnotat Waitz; nam eo anno Ascensio Domini incidit in diem 23. Maii, anno vero 1192 in diem l^i. Maii. 22. Calendas RS {in archetypo fuerat Kt). 24. coemiterium RS; cimiterium H. 28, Halleby, Nybølle SH.