Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/168

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

158 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES


�Foi!*2^. EXORDIUM MONASTERII QUOD DICITUR

CARA INSULA.


�i\d noticiam posterorum transmittere cupientes, quo modo hoc cenobium, quod uocatur Carainsula, exordium sumpsit,

5 simul intimare uolumus, quo tempore et a quibus personis constructum sit, uel quibus priuilegijs confirmatum et ad locum, in quo nunc est, de loco ad locum translatum, necnon et nomina abbatum, qui per xl. duos annos prefuerunt, usque ad presentem annum, in quo hec scripta sunt, ut, si forte

10 aliquando persona aliqua secularis seu ecclesiastica illud per- turbare et possessiones eius diripere temptauerit, cognita ueritate fundationis et reuerentia fundatoruni ab incepto malo opere quiescat et illud diligat atque tueatur, qualenus illorum meritis, a quibus initium et incrementum habuit, et totius

15 ordinis orationibus adiuta in die ultimi examinis a summo iudice Christo inter probatos monachos cum omnibus electis dei regnum celeste in perpetuum optineat.


�C := Codex Bibliothecæ Universitatis Hauniensis, signatus : »Ex donatione variorum, 135 in 4'°«. Manus I scripsit codicis fol. 2 — - fol. 24, V. 3. Ante folium 2 insertum est unum foliiim, in cuius parte aduersa manus aliqua XIV. vel XV. sæculi ea rescripsit, quæ fol. 2 usque ad verba inicium sumpsit (p. 159, 2) continentur, cum situ et sordibus valde deleta essent. Errores editionis Langebekianæ plerum- que tacite correxi. Obiter adnoto, maiores litteras a scribis nisi in initiis periodorum non aut perraro usurpari, ne in propriis quidem nominibus, ubi ego eas ex editione Langebekiana retinui.

1 — 2. Exordium . . carainsula rubris litteris scriptum ; eodem colore sequens littera initialis A picta est, item inferius (p. 159, 1) cap^rm. I. et numeri capitulorum omnium et littera initialis cuiusque capituli. Numeri II. et III. non, ut in editione, suis capitulis præfiguntur, sed in extrema dextera versus parte ponuntur. i. facile est sumps'^it, i. e. sumpserit, corrigere; sed lalia mutare {velut etiam p. 161, 3 posset) in hoc scriptore non audeo.