Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/181

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 171

litleras regis et episcoporum et loquens sufficienter de instanti negotio; receptisque ab eo litteris ad regem et episcopos de translatione claustri sui ad patriam festinanter remeauil. Qui cum domum uenisset, tradidit regi et episcopis litteras sibi directas. 5

Cap. XIIII. Littere domini apostolici ad regera de translacione eiusdem claustri.


�Al


�LJexander episcopus, seruus seruorum dei, karissimo in Christo filio Waldemaro, illustri Danorum regi, salutem et apostolicam benedictionem. Quod diuina gratia inspirante in deuotione beati Petri et nostra consistis et religiosos uiros 10 honore pariter et gratia satagis preuenire et eis opem et fauorem intuitu pietatis impendis, plurimum gaudemus, et, ut in hoc tibi perseuerantie uirtutem concedat, altissimum et omnipotentem dominum de||uota supplicatione oramus. Speci- Fol. 9^ aliter autem serenitati tue gratias digniores exsoluimus, quod 15 religiosos uiros, et presertim abbatem et fratres monasterij de Calue, clementiori oculo respicis eosque diligere et illis grate consolationis subsidium conferre pia miseratione dignaris. Ex qua re sementem boni operis, quam in eis seminasti, te cum multiplicato fructu recollecturum fore confidimus, et tibi 20 exinde felicis retributionis premium prouenire non dubitamus. Vnde, quia decens est et tue celsitudini noscitur admodum conuenire, ut, quanto pius et misericors dominus te amplius sublimauit in terris et in altiori gradu coUocauit honoris, tanto attentius operibus debeas intendere pietatis et ea, que 25 sibi beneplacita sunt et perfecta, ardenti desiderio satagas adimplere, regiam excellentiam \tuain) rogamus, monemus et exhortamur in domino, quatinus in deuotione beati Petri et nostra, sicut bene cepisti, firmiter perseueres et honori pariter et exaltationi unice matris tue, sacrosancte Romane ecclesie, 30 deuoto corde et pura mente intendas. Preterea translationen! monasterij, quam de loco ad alium locum predictus abbas et fratres auctoritate uenerabilis fratris nostri Eskilli, Lundensis archiepiscopi , et episcoporum terre et assensu tuo fecisse noscuntur, necnon et concambium, quod tecum fecerunt, 35

11. honore prævenire : Roman. 12, 10. 27. tuam addidi. 27 — 28. rogamus. /et exhortamur. /monemus C. '