Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/182

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

172 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

latum et firmum habemus, magnitudinem tuam rogantes atque monentes, quatinus te memoratis fratribus propitium et benignum exhibeas et eorum protector, auxiliator et defensor existas.

Cap. XV. 5 Item littere domini aposlolici ad episcopos de translatione

eiusdem claustri.

r\lexander episcopus, seruus seruorum dei, venerabilibus

fratribus Absaloni Roskeldensi et Suenoni Arusiensi episcopis

Fol. lo"". salutem et apostolicam benedictionem. || Quod iuxta officij

10 uestri debitum ad decorem domus domini et cultum religionis feruenter et studiose intenditis et in uinea domini Sabaoth euulsis tribulis uiciorum uirtutes plantare desideratis, gaudio gaudemus et exinde solliciludinem et diligentiam uestram dignis in domino laudibus commendamus. Vnde, quia uos religiosos

15 uiros diligere et caros acceptosque habere cognoscimus, con- fidenter pro dilectis filijs nostris Brienno abbate ae fratribus de Calue fraternitatem uestram rogamus, monemus atque mandamus, quatinus pro reuerentia beati Petri ae nostra et intuitu religionis et honestatis eorum ipsos diligatis, manu-

20 teneatis et honoretis et, ut in proposito religionis et obseruantia ordinis ualeant firmiter permanere et otio superne contem- plationis uaeare, eis fauorem et auxilium tribuatis. Nos enim translationem, quam de monasterio suo a loco Weng ad loeum Calue auctoritate magnarum personarum feeerunt,

25 neenon et eoneambium inter ipsos et regem faetum, auetoritate apostolica eonfirmauimus et firmiter in posterum obseruari deereuimus.

Cap. XVI. Priuilegium domini apostolici de translacione eiusdem claustri.

i\lexander episeopus, seruus seruorum dei, dileetis filijs

30 Brienno abbati et fratribus de Calue salutem et apostolicam

benedictionem. Propositi et desiderij nostri est, paei et quieti

religiosorum paterna sollicitudine et diligenti cura intendere

et eorum uotis et petieionibus benignum fauorem et gratuitum

.ui

11. vinea domini exercituum: Isaiæ5,7. 26. confirmamus corr. m. i. C.