Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/183

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 173

effectum prebere. Perlatum est siquidem ad noticiam noslram, quod auctoritate uene||rabilis fratris nostri Eskilli, Lundensis Fol. lo". archiepiscopi, et episcoporum terre, necnon et assensu karis- simi in Christo filij nostri Waldemari, illustris Danorum regis, monasterium uestrum de loco Weng, ubi erat prius, cum T) possessionibus suis ad locum, qui Calue nominatur, transtu- listis, sola uilla de Weng in manu regis rebcta pro terra, quam ab eodem rege in concambium accepistis. Vnde, \quoniam} translationes et commutationes, que pro ntiUtate ecclesiarum fmnt, approbare et ratas habere debemus, nos, translationen! lu eiusdem monasterij uestri, prout dignum est, approbantes, eam ratam et firmam manere sancimus, et concambium, quod cum predicto rege in ipsa translatione monasterij uestri fecistis, uobis et ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut nulli 15 omnino hominum liceat hane paginam nostre confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire. Siquis auteni hoc attemptare presumpserit, indignationen! omnipotentis dei et beatorum apostolorum eius Petri et PauH se nouerit incur- surum. 20

Cap. XVII.

De secundo concambio, quod habuerunt monachi cum rege,

in quo monachi receperunt Weng.

lostquam, ut supradiximus, Weng sub potestate regis facta est, cepit nobibs muber Margareta eum precibus suis inqui- etare, offerens ei terram satis multan! in Fionia, uidelicel xv. 25 mansos, qui Danice dicuntur bole, si sibi concederet Weng, et posset ibi congregationem monialium constituere. Regine quoque, ut sue uoluntati in adiutorium fieret, duos anulos aureos II multis usque ad illud tempus inuisos obtulit et casulam Fol. il"". deain-atam mire facture, que compacta erat lamminis aureis 30 et propter spissitudinem auri plicari non potuit nisi per flexuras ad hoc factas, quam predicta mulier et alia plura ornamenta rapuerat de ecclesia de Weng; pro quibus dominus apostolicus sepius scripserat regi et episcopis et ipsi mulieri,

8. quoniam aiit quia desideratiir. 24 — 25. inqtare ofFerrens C. 28. uoluntate corr. m. 1. C.