Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/185

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTÉRII CARÆ INSVLÆ 175

abbati et fratribus sufficientem inde iusticiam, appellatione remota, non differat exhibere. Vnde, quoniam ille, per quem reges regnant, celsitudini tue gladium ad uindictam male- factorum, laudem uero bonorum concessit, serenitatem tuam per apostolica scripta rogamus, monemus et exhortamur in 5 domino, quatinus, si prefata mulier diuino timore postposito noluerit ad ea, que predicta sunt, censura ecclesiastica coher- ceri, regia sublimitas eam ad ablatorum restitutionem, uel ad iusticiam secundum mandatum nostrum coram supradictis episcopis faciendam, commissa ei a domino potestate com- lo pellat, ut prelibati abbas et fratres ius suum per te ualeant recuperare, et nos magnificentiam tuam teneamur exinde multimodis in domino commendare. Si autem suprascripta possessio forte || ad alium fuerit aliquo tempore deuoluta, qui Fol. 12"^ sepedicto abbati et fratribus iusticiam suam denegare pre- 15 sumpserit, excellentia tua detentorem a tanta presumptione compescat et ipsum monasterio suam iusticiam reddere regia potestate constringat.

Ocripserat ergo dominus apostolicus ipsi mulieri, et non est auditus. Scripserat regi et episcopis, et nichil effecerunt. 20 Tot et tantis domini apostolici litteris missis nullam ex eis fratres, ut diximus, restitucionem consecuti sunt, eo quod rex propter cognationem tenere diligebat mulierem nec uolebat eam contristare in uita sua; et iccirco iusticia negligebatur. Verum post mortem illius dominus rex uoluit fratribus resti- 25 tuere terciam partem de Weng, ualentem .x. marcas auri, quam scilicet partem domnus Briennus testabatur mulierem sibi promisisse; sed nec hoc, tarditate interueniente, ad efFec- tum peruenit. Nam rex celeri morte prius de hac uita decessit. Vnde fratres, sicut semper conquesti sunt et adhuc 30 hodie conqueruntur, nec cessabunt conqueri, donec eis iuslicia de iniuste sibi ablatis fiat.

Cap. XIX. Qua de causa recesserunt de lam dicta insula Calue.

L><umque in insula per aliquod mansissent tempus, multis

incommoditatibus et periculis afflicti, eo quod transiectio nimis 35

1. abbate corr. m. 1. C. 2 — 3. ille, per quem reges regnant: cfr. Prouerb.' 8,16.