Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

176 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

esset difficilis, ita ut aliquando per septimanam, aliquando per dimidium mensem nullus posset ingredi et egredi, tempestate uel glacie impediente, et pons fieri non posset, querentes, quo se transferrent, ut tanto incommodo possent carere, uenerunt Fol. 12\ 5 ad predium, quod dicitur Øm, aquis et paludibus undique || circumcinctum; et inter duo stagna, Guthnesse et Mosse, iuxta siluam inuenerunt locum multorum arbustorum densitate con- tectum, qui uidebatur aptus esse, si ad diuersos usus claustri aqua non deesset. Domno itaque Martino, monacho arti-

10 ficioso, aquam utriusque stagni et altitudinem terre inter utraque fodiende plurabo metiente, inuenerunt, quod aqua australis stagni altior esset uno cubito quam aquilonaris, per- pendentes ex hoc ad diuersas necessitates suas aquam se habituros, et nunquam in perpetuum ibi deesse. Gauisi ergo

15 de inuentione, possessiones suas, que longe iateque disperse erant, uendentes et in predium predictum commutantes, ad inuentum locum cito uenire totis uiribus laborabant.

Cap. XX. De uisione cuiusdam.


�Q.


�'uidam autem de colonis possessiones suas libenter

20 uendebant; alij uero, qui ditiores erant, ualde difficiles efficie-

bantur. Vnde unum memorabile, quod accidit, non puto

reticendum. Fuit homo quidam diues, senex et bene natus,

Api noniine, cognomento Hals, qui nec prece nec precio

coemplioni acquiescere uoluit. Hic itaque in somnis uidit

25 ecclesiam mire magnitudinis et magni decoris, habentem

chorum psallentium et turrem in celum erectam, in loco, ubi

nunc est monasterium, antequam quicquam ibi construeretur,

et beatam dei genitricem Mariam audiuit celerem mortem sibi

minantem, si de coemptione ultra seruos suos auderet contri-

30 stare. Euigilans ergo, magno timore turbatus et intelligens

durum esse contra stimulum calcitrare, dissuasionem quoque

Fol. 13^ et uerba irrisionis || uxoris sue et aliorum, quibus narrauerat

uisionem, paruipendendo despiciens, diuini timoris impulsu et

reuerentia beate Marie, quod prius petebatur, ipse ultro sine

28 — 29. /minantem /sibi C. 31. durum . . calcitrare: Aet. ap. 9,5.