178 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
hominum liceat hane paginam nostre confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Paulj apostolorum eius se nouerit incursurum.«
Cap. XXII. 5 De Suenone episcopo fundatore maximo et de bonis,
que contulit claustro.
IN unc de maximo fundatore, Suenone episcopo, pauca de multis dicenda sunt. Hic, in primis ordinationis sue annis infirmitate correptus, a timore domini concepit et parturiuil
10 spiritum salutis, postulans totis affectibus cordis, ut monachus lieret. Quod profecto opere adimplesset, si domnus abbas non obstitisset, affirmans maioris esse meriti ad promerendam eterne felicitatis gloriam, si se opponeret murum pro domo domini contra malignantium incursiones et seruos dei sub
15 alis sue defensionis protegeret atque foueret, ut ex hoc multi
Fol. U"". possent in pacis tranquillitate uiuentes deo seruire [| et pro eo
copiosius orare, quam si ipse solus in terra claustralis quietis
residens dominicam nauiculam absciso fune inter fluctus huius
seculi conquassandam relinqueret ad multorum scandalum et
20 perturbationem. Acquiescens uir sapiens corpore mansit in seculo, corde uero et uoluntate in claustro, hoc non ostendens tantum uerbo sed opere et ueritate in liberalitatis exhibitione, ita ut, quicquid potuit (non dico: uoluit; totum enim uellet, si possibile esset), conferre/ monasterio; nec sibi nec pecunijs
25 unquam pepercit, ut fratres haberent, unde sine sollicztudinis anxietate quiete deo seruirent, semper habens in animo, ut monachus fieret ante mortem suam. Vt autem alia innumera- bilia beneficia, quibus fratrum necessitatibus cotidie succur- rebat, sub silentio maneant, illa predia in Divrse, que claustro
30 contulit, noticie futurorum insinuare curamus; que et in manu abbatis multo tempore ante mortem suam tradidit et per conuersos ordinauit, atque testamento suo et domini regis et
cnr
4. in,surum corr. m. 1 C. 9 — 10. concepit . . salulis, cfr. Isaiæ c. 26, 18. 13 — 14. se opponere murum pro domo (domini): Ezechiel 13, 5. 17 in tra C {sic scriptum), pro quo in f^ra (in terra) reponendum est; intra male Langebek, post quietis vocem aliquam excidisse ratas. 24. conferre C. 25. sollitudinis C.
�