Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/189

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 179

archiepiscopi necnon apostolici priuilegijs confirmauit. Que priuilegia licet cum omni diligentia in scrinio nostro conser- uentur, tamen, ne uetustate consumantur et pereant, hic illa scribenda decernimus, quatinus scripto sepius renouata memoria Suenonis episcopi in benedictione sit in eternum apud deum 5 et homines.

Cap. XXIII.

Testamentum episcopi Suenonis, eo presente et precipiente et Romane

sedis legato conflrmante a capellano suo .Pa. conscriptum.

»INIobis defectum humane fragilitatis considerantibus illud non inmerito precauendum occurrit, quoniam facti ignorantia 10 ueritatis ordinem frequentius || confundit. Siquidem et ea, que Fol. u" facta sunt, aut omnimodis facienda disponuntur, si nullo for- tasse euidentis testimonij claruerint inditio, obliuionis tandem obducta erugine sua nimirum stabilitate frustrantur. Ego itaque episcopus Sueno, inbecillitatis mee defectum saniori 15 consilio considerans et debitam meis excessibus penam peni- tentie remedio et elemosinarum largitjone redimendo pro- curans, quod post discessum meum confratribus meis, clau- stralibus uidelicet de Øm, dandum esse decreuj, presenti pagine in argumentum ueritatis inscriptum reliqui. Predia 20 igitur mea, que michi iure hereditario aut etiam emptione prouenerunt, in Attethorp, Øgethorp, Rezmose, Eningruthe, Hildestatheruthe, nisi forte aliqua ex his me uiuente donatione uel uenditione alienata fuerint, predicto loco et fratribus sub testimonio sancte ecclesie sanus et incohimis assignaui. 25 Addimus etiam, ut de singuhs mansionibus nostris omnium animalium quarta pars predictorum fiatrum usibus proueniat, sub hac quidem conditione, ut, siquis contra me iustam excitauerit querimoniam, quam uiuendo forsitan non expiaui, iniuste sibi, quod absit, ablatam requirendo pccuniam, de hac 30 quarta parte primo, quod suum est, cuique restituatur, deinde, quod superest, prefati fratres hbere possideant. Volumus

4 — 5. memoria in benedictione sit, cfr. Ecclesiastici 46, 14; Macchab. I, 3, 7. 8. Pa. signif. vid. Paulo. 17. remidio C. redimere rectius esset. 20. pagine corr. ex pagane C. 28. iustam supra v. add. m. 1 C.

12*