Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/203

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 193

suscepit; et tandem ab officio depositus et ad nos reuersus atque a nobis honeste iuxta merita sua susceptus semper die ae nocte, quamdiu uixit, lectioni et orationi||bus cum lacrimis Fol.23\ intentus fult; et in domo, in qua primum factus est abbas, domino cum omni gaudio tradidit spiritum. Hic prefuit 5 XIII. annis.

V^uartus fuit domnus Brandanus, de hac patria natus, qui multo tempore prioratus functus est officio, uir amator ordinis et in regulari disciplina satis districtus, in uerbis atque in cunctis promissionibus suis per omnia fidelis et propter lo hoc ab omnibus dilectus et honoratus; qui domno Willelmo abbati in hac domo et in Uitescola, quam usque hodie regit, successit. Cuius finem uite dominus nouit. Hic prefuit .iiii. annis,

V^uintus fuit domnus Nicolaus, uir innocens et nimie 15 simplicitatis, columbe quidem simplicitatem habens, sed minus, quam deberet, astutia serpentis utens. Qui et ipse prius fuerat prior, et postea factus est abbas. Tandem ab officio depositus et ad Uitescolam, unde sumptus fuerat, reuersus ibidem reli- quum uite presentis in pace consummauit. Hic prefuit duobus 20 annis.

Oextus fuit domnus Thorkillus, qui cum monachis et inter monachos a puero nutritus, utpote iuxta claustrum natus, et in secularibus rebus multum eruditus; qui multos labores et magnas fatigationes in seculari adhuc habitu constitutus 25 sepissime pro fratribus sustinuit et in omnibus negotijs claustri semper et ubique cum omni fidelitate sollicitus fuit; et tandem conuersus et monachus factus curam regiminis suscepit inuitus, et semper die ae nocte secundum || uires et multotiens ultra Fol. 24. uires laborauit et sollicitus fuit, ne fratribus aliquid deesset, 30 et pacem intus et exterius continuam haberent. Hic iam prefuit XVII annis.


�16. in dextro margine co-, in sinistro ante vers. sq. lumbe quidem sim|plicitatem habens. sed suppleiiit, ut videtur, m. 1 C; columbæ simpHcitatem etc: ofr. Matth. 10,16. 19. sumptus (malim ass.) sup. V. add. m. 1 C. 22. qui abesse debuit. 31 — 32. Hic iam prefuit XVII annis. scripserat ni. 1, quæ in his verbis desinit {numerus xvii

Script, hist. Dan. minores. 13