Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/204

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


194 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

O ep ti mus fuit dominus Gunnerus, qui multas similiter pro domus utilitate sustinuit fatigationes. Hic, spiritualibus et temporalibus donis preditus, prefuit annis .vi. et duobus mensibus. Postea in episcopum electus est Wibergensem. Ad 5 quem episcopatum digne regendum ipsum idoneum faciat diuina clementia, ut post temporalem prelationem ad perpe- tuum perueniat honorem. Amen.


�vJctauus fuit dominus Johannes, supradicti episcopi tam genere quam gratia innate simplicitatis et bonitatis pro-

10 pinquus, in interioribus satis ydoneus, in exterioribus minus eruditus, uir bone complexionis et honeste conuersationis, omnium paci studens et quieti; qui etiam, emulorum circum- uentus astutia, honori et oneri tandem cessit, et in dignitatem prioratus reinstitutus, cum omnes in pace et paciencia suos

15 superasset aduersarios, ipse quoque in pace et mentis tran- quillitate diem clausit extremum. Prefuit annis vi. et vi. mensibus.

IN onus fuit dominus Nicolaus secundus, et ipse in monastici ordinis disciplina a puero enutritus, uir in cunctis

20 prospere agens, qui et ipse aliquando priorabatur in domo, in agendis secularibus multum strenuus et in interioribus satis edoctus. Fama tandem agilitatis et honestatis ad plurimos peruolante, ad matrem domum a nobis aufertur, onere maioris honoris insignitus. Sed quia forte aliqua per ignem purganda

25 habuit, per ignem quoque examinatus decessit. Prefuit autem .iiii. annis et .iiii. diebus. Il


�non in rasura est, ut dicit Buchwald). Postea lam deletum est, ut arbitror, manu secunda, quæ, initio man. primæ scripturam imitata, scripsit versus p. 19^,1 — 7; deinde manus tertia, cuius scriptura a m. 1 longius discedit, etsi non multo posterior esse videtur, reli- quam partern fol. 24'" scripsit. Ad p. 193, 31 pertinent versus, qui manu diuersa liiteris valde tenuibus et acutis in imo huius folii margine scripti sunt: Actus Thorkilli condigno scemate dici | Non valet ad mores vel docte vocis honores. | Vnde preces |

11. complexio i. e. corporis constitutio. 25, per ignem: signif. sine duble morbus, qui ignis sacer vocabatur. defcessit C^.