Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/217

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 207

erexit cornua superbie: in tanta multitudine ad abbaciam uenit, procurationem trium septimanarum quolibet anno exigendo, ut omnibus nobis intollerabilis esse uideretur. Fratres igitur, consilium super lioc habentes, accesserunt ad eum, dicentes se non posse tantos sumptus sustinere. Quibus ille respondit, 5 dicens: »Vos multo plura bona habetis de nobis, quam in hijs sufficere potestis.« Quod cum inquisitum fuisset, que essent illa bona, dixit: »Exactiones nostras super familiam uestram, unde habetis annuatim .xl. marcas denariorum, et propensum, quod dicitur giaf. unde habetis quoHbet anno lo .xnij. marcas auene; hec libere possedistis.« Et mentita est iniquitas sibi, quod tantum inde unquam habuimus; quia de exactione illa nichil penitus habuimus, nisi tantummodo quod uillici et coloni nostri sine uexatione exactorum episcopi resi- debant. Et computatis omnibus uix tenebamur de posses- 15 sionibus post concilium Lateranense generale acquisitis reddere .ij. marcas et dimidiam marcam auene; sed hoc uerum est, quod ista libere possederamus a die fundationis domus usque ad illum diem. De possessionibus uero ante illud generale concilium acquisitis nunquam tenemur reddere illud propen- 20 sum. Memoratus autem episcopus omni nisu instabat exigere et extorquere dictum propensum et exactiones super familiam nostram, quia plus sperabat se inde habiturum, quam habuit; vnde promisit nobis de omni procuratione liberos esse debere inperpetuum. Quociens inde fatigati fuimus, quot colloquia 25 inde habuimus, quantam inde expendimus pecuniam, prius- quam ad consenciendum ducti sumus, non est facile compu- tare. Tandem ad ultimum ex consilio multorum nobilium adquieuimus adhibentes consensum, tali pacto et condicione, ut ipse, que exigebat, reciperet, et nos quieti et liberi de omni 30 procuratione episcopali inperpetuum permaneremus. Qua conuencione peracta, in uita sua in pace quieuimus per tres

1. erexit cornua superbiæ: ad similitudinem Luc. 1,69. uen {i. e. uenit) C^; ueniens Langebek {aliter interpungens). 6 — 7. quam in hiis significare videtur: quam quiljus ad hæc pendenda. 11 — 12. mentita . . sibi: Psalm. 26, 12. 22. post propensum fere dimidia pars versus erasa est; in rasura hæ litterce discerni possunt: quia plus .. quam .. it; scriptor igitur hic quædam iis similia scrip- sisse videtur, quæ paulo post recurrunt (quia plus sperabat. . habuit), non tamen prorsus eadem.

�� �