Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/218

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

208 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

annos. Postea merito, suis excessibus contra archiepiscopum suum exigentibus, ab eodem archiepiscopo excommunicacionis sentenciam subiit, et sub eadem sentencia uiam uniuerse carnis intrauit. Accidit interim, dominum Suenonem, qui 5 tune temporis Uite scole prefuit, facere cessionem; unde dominum abbatem nostrum Asgotum, quamuis nobis inuitis, conuentus de Uite scola pari uoto et consensu sibi in patrem et pastorem elegerunt. Hic fuerat abbas noster quinque annis, undecim diebus minus. Iste fuit .xiiu?. abbas domus istius. 10 Hic factus est abbas anno domini .m.cc.l.v. in Cara Insula, .VI. Idus Junij, et in quinto anno .v. Kl. Junij factus est abbas Uite scole.

(II.) Huic successit in domo ista dominus Johannes

.1119. cognomento Dofre, .xv^. abbas. 1ste etectus est anno

15 domini .m.cc.i.x. vi. Kt. Julij. Tempore huius magna fuit per totam Daciam pe/turbatio ; quia unusquisque fecit, quod sibi bonum uidebatur. Rex enim Ericus, regis Christofori filius, paruulus adhuc erat puer, qui nec se nec alios regere sciebat ; unde in nobis implebatur illud propheticum, quo dicitur: 'Ve

20 patrie, cuius rex est puer\ &c^. Mater uero prefati pueri regni gubernaculum tenebat; que ad uerba consiliatorum suorum in tantum nos grauabat, ut cum mille et sexcentis equitaturis, preter cursores eorum et pedites, et exceptis clericis et baro- nibus, qui causa querimonie curiam frequentabant, per duas

25 noctes in nostra expensa permansit; unde ab illo die cepit

substancia rerum nostrarum temporalium decrescere et niinu-

Fol. 29v. tari. Tempore istius || abbatis uacabat sedes episcopalis, qua-

propter de impeticione episcopali quieuimus, preter quod giæf

de possessionibus post concilium Lateranense, ut supra dictum

30 est, acquisitis soluebamus. Isti abbati plus placuit soli deo seruire quam cum strepitu mundi ducere uitam; unde ces- sionem sepe petiuit, et ad ultimum optinuit. Anno domini

3 — 4. uiam un. carnis (vel terræ): losue c. 23, 14; Reg. III, 2,2. 5. uite bis scriptiim fuit, sed alterum postea erasum est. 9. Iste . . istius rubro colore picta sunt, item v. 18 — 14 verba: Huic successit . . xv9. abbas. 16. ^turbatio C^, corr. Lgbk. 19—20. Ve patrie etc: cfr. Ecclesiastæ 10, 16. 21. suarum C^. 27. fol. 29" in summo margine hane notam håbet recentiori manu scriptam : ille episcopus fuit tuclio 2^; quæ pertinet ad p. 309, 5. 29. conscilium C^. 31. scessionem C^.

�� �