Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/222

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

212 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

suetudine asserentes, vos et monasteria uestra propter hoc multipliciter aggrauant et molestant. Nos igitur, uestris supplicationibus inclinati, et uolentes in hac parte quieti uestre paterna diJigencia prouidere, Ne quisquam prelatus id, 5 quod sic gratiose inpenditis, a uobis ex debito seu prescripta consuetudine presumat exigere, auctoritate presentium distric- tius inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre inhibitionis infringere, uel ei ausu temerario in ahquo contraire. Siquis autem hoc attemptare presump- 10 serit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Neapoli .XV. Kt. Aprilis, pontificatus nostri anno primo.« 

Item alia eiusdem unde supra.

»Alexander episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filijs

15 abbati Cisterciensi eiusque coabbatibus et conuentibus uniuersis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Sedes apostolica duxit uobis prouide concedendum, \ut} a nullo alio nisi a patribus abbatibus seu uestri ordinis monachis, a dictis abbatibus super hoc deputatis, uisitari uel corrigi ualeatis.

20 Quia uero sic sunt procurationes uisitationi annexe, ut prelatis

non sint, nisi uisitent, exhibende, auctoritate presencium, ne

quisquam dyocesanus aut prelatus alius a uobis procurationes

huiusmodi exigere uel extorquere presumat, nec uos eas

Fol. 30^. exibeatis eisdem, districtius inhibemus, decernentes j| eadem

25 autoritate irritum et inane, siquid contra inhibitionem huius- modi a quoquam propria temeritate fuerit presumptum, ae sentencias, si que in uos huiusmodi occasione prolate fuerint, non tenere. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre inhibitionis et constitutionis infringere, uel ei ausu

30 temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presump- serit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Fetri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Neapoli .XV. Kt. Maij, pontificatus nostri anno primo.« 

��13. Hune versum ruhricator pinxit (sicat etiam litteram initialem A in p. 211,23 el p. 212,1^). 17. ut addidi. 23—24. eis exhibeatis eisdem dist. C^, correxi. 28. tenere significare videtur: valere. 31—32. pe. 7 pau. C«.

�� �