Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/228

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

218 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Arusiensem. Iste Arnfastus non audebat uestire se bonis dicte ecclesie, quia electus et conseciatus fuit contra uolun- tatem regine, sed reuersus est ad abbaciam suam supradictam, ubi moram fecit usque ad diem obitus sui. Istius causa 5 eodem anno sepcies hospitatus est aput nos Johannes Kalf, marskalens domini regis, ad minus cum trecentis equis, ut exploraret, si dictum episcopum Arnfastum posset capere; iurauit enim, si reperiretur coram summo altare, quod eum caperet. Ille bonus homo nunquam uenit ad domum istam,

10 postquam consecratus est in episcopum.

(IX.) Reuertamur ad priora. Reuoluta supradicta ebdomada, uenit ad placitum abbas, ut excusaret se et suos de memorato mendacio. In crastino eiusdem diei uenit ad abbaciam qui- dam miles et amicus claustri, nomine Johannes Canne, rogans

15 abbatem, ut in crastino, id est sabbato quatuor temporum, cum eo iret Arus ; et ipse cum alijs amicis claustri faceret concordiam bonam inter ipsum abbatem et episcopum. Ipsis ad ciuitatem uenientibus, uix poluerunt magnis precibus episcopum flectere ad colloquendum cum abbate. Erant enim

20 ibi multi nobiles congregati. Ad ultimum intrauit episcopus capellam in ecclesia sancti dementis; cepit reuoluere queri- monias supradictas. Abbas dicens non esse uerum, episcopus iuramento affirmauit esse uerum. Omnes uero credebant episcopo propter iuramentum, et quasi insultantes abbati inter-

25 rogauerunt, quare sic fecisset. Respondit abbas, etiam cum iuramento, .[dicens se nunquam uidisse episcopum Arnfastum, postquam factus est episcopus, nec campanam insonuisse ad aliquod detrimentum episcopi Tukonis. Et extraxit stolam de gremio sno, circumdans eam coUo suo: cepit maledicere

30 et anatematizare illum, qui hoc primitus dixisset, si falsum

Fol. 32. dixerat, et se ipsum, si per se uel per suos factum || fuisset,

in quo episcopus eum accusauit. Et ideo sic fecit abbas: si

1, ante uestire rasura est, et bonis hoc loco erasum esse videtur; item post ecclesie vocabulum n {— non), ut videtur, erasum est. 6. trescentis C*^. 9. uenit supra deletum uet scriptum est. 19. enim — autem. 28 sqq. stola, quam antea in gremio (= sinu) occultatam tulerat, prolata et collo imposita significat, se pro digni- tate et potestate sua ecclesiastica aliquid dicturum facturumue esse; vid. Ducangius. 29. meledicere C^ 32. acusauit C^.

�� �