Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/237

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTERII CAHÆ FNSVLÆ 227

euidentem et importabilem oppressionem intuitu pietatis aduertentes, taliter eidem prouidere dignemini, quod protec- tionis uestre munimen et gratiam prodesse sibi senciat, et auctoritatis uestre constitucio uel indulgencia siue mandatum a predicto episcopo uel alijs tam irreuerenter et temere possit 5 uel debeat non contempni. Actum anno domini .m.cc.Ix.hi. Die beati Johannis ante portam Latinam.« 

��(XVII.) Littera abbatiim cardinalibus.

��R,

��leuerentissimis in Christo patribus ae dominis, sacro- sancte Romane ecclesie cardinalibus uniuersis, fratres A. de lo Heriuado, E. de Esrom, N. de Tuta ualle, .A. de Uite scola et M. de Insula Dei, dicti abbates, ceterique coabbates ipsorum Cysterciensis ordinis in regno Dacie constituti humilis deuo- cionis orationes continuas cum salute. Cum uniuersalis ecclesie status et specialiter nostri ordinis integritas per uestre 15 sollicitudinis uigilanciam gubernetur iugiter ae regatur, credimus benignitati uestre non mediocriter displicere, si cuiuspiam peruersitas predicti ordinis nostri domos uel personas conata fuerit perturbacionibus indebitis molestare. Quocirca neces- sitatem et grauamen predilecti in Christo coabbatis nostri .B. 20 de Cara Insula, Arusiensis dyocesis, sanctitati uestre sugge- rentes compellimur intimare, qui a domino .T., memorate Arusiensis ecclesie dicto {episcopo/, miserabiliter satis et mira- biliter est oppressus, tam per comminationes uarias et uiolen- cias seu concussiones, quibus procurationes et exactiones 25 multiplices indebitas et insolitas contra apostolice sedis indulta nititur extorquere, quam etiam per sentencias excommuni- cationis, suspensionis uel interdicti in ipsum abbatem et monasterium ipsius nec non et familiam, etiam post appella- cionem legitime interpositam, iniuste nimis atque indebite 30 fulminatas. Quapropter vniuersitatis uestre sacrosanctum collegium in domino suppliciter exoramus, quatinus innocenti ierentes auxilium dignanter efficere uelitis, ut, sub uestra protectione receptus, apostolicis etiam priuilegijs ab inuasoribus defensetur, et emunitates seu libertates ordinis euacuare uel 35

��23. episcopo add. Langebek, item p. 228, 14 ecclesie.

15*

�� �