Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/251

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ
241

episcopus ad monasterium, sed non sicut promiserat. Venit enim cum centum equitaturis et cursoribus plurimis, sed nec unum amouit a se, et sic ipse prior rupit fedus. Familiam nostram nichilominus officiales sui more solito molestabant; nam illis magnum inde prouenit eraolumentum. Vnde domino 5 abbati et omnibus nobis displicuit tale fedus inisse.

(XXXIII.) Post breue tempus crebrescente rumore auribus nostris intonuit, cardinalem de ordine nostro legatione ad Daciam a sede apostolica mittendum. In gaudio exultauimus, sperantes ab eo et per ipsum iusticiam de omnibus iniurijs 10 ab episcopo siue de aliis nobis illatis acquisituros. Qui cum aduenisset, conquesti sumus ei iniuriam nostram sub hac forma.

��Littera abbatum domino cardinali legato.

��R.

��Leuerentissimo in Christo patri ae domino .G., dei gratia 15 tituli sancti Laurencij presbitero cardinali, apostolice sedis legato, vniuersitas abbatum de Dacia Cysterciensis ordinis orationum suarum sufFragium salutare. Cum super aduentu uestro in regnum Dacie nobis plenius constitisset, in gaudium nos illico mutauit expectata diu presencia tanti patris, spe- 20 rantes nobis miserante domino et uestro auxilio mediante de magnis tribulationibus et uexationum iniurijs, quas passi sumus multipliciter annis istis, tandem aliquando remedium prouenire. Hine est igitur, quod nos grauium iniuriarum molestias, quas domui ordinis nostri de Kara Insula Arusiensis 25 episcopus irrogauit, ad aures deferre paternitatis uestre lacri- mabili querimonia ipsius fraterna compassio et proprie cautele occasio [nos] compellit, quia, nisi concepte malicie calump- niosa molimina, que aduersus dictam domum prefatus epi- scopus non erubuit exercere, fuerint auctoritatis uestre examine 30 refrenata, timendum profecto exinde nobis erit, quod huius exemplo ceteris regni Dacie episcopis modo simili contra ceteras domus nostri ordinis debachandi materia generetur, quod utique i'am ex quorundam illorum uerbis minatorijs nobis innotuit euidenter. Nam prefatus episcopus, indulte 35

9. exultare in gaudio : Luc. 1, 44. 27. ipsius (ipi9) scripsi; ipi {i. e. ipsi) C*. 28. nos male iteratum fortasse delendum est. nisi Langebek; a C^. 34. lam scripsi; tå codex, ut videtur; tamen Langebek.

Script, hist. Dan. ininores. lo