242 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
Fol. 38*^. nobis sedis || apostolice \gratia) libertatis et emunitatis beneticio paruipenso, exigens ab abbate et ipsis fratribus procurationes indebitas et insuetas et, hoc, quod pecijt indebite, non ad- misso, in ipsum abbatem et totum simul conuentum excom- 5 municationis sentencia iure, quo potuit, fulminata domum dictam armata manu non ut episcopus sed ut hostis trucu- lentus ingressus domorum hostia fregit et rapinam ibidem exercuit sicut predo. Porro nec dicte domus grangias pepercit simili uiolencia uisitare, conuersos uerberibus affectos et con-
10 strictos uinculis pro suo libitu abducendo, et ablatis equis rebusque alijs monasterio in hoc facto dampnum non modi- cum inferendo. Preterea duos monachos sepe dicte domus eum equis et rebus ahjs, que non parui precij estimantur, furore actus diabolico captiuauit, uinculis eos atrocibus sub
15 diutina squalidi carceris custodia constringendo. Ad pro- bandum autem hec omnia et multa alia, que breuitati con- sulendo omittimus, contra ipsum instrumenta nobis non deerunt neque testes. Quapropter dulcissime nobis pater- nitati uestre preces offerimus in commune, quatinus contra
20 dictum episcopum tante malicie patratorem et iam apostolica ex ipso facto sentencia innodatum tali censura procedere ipsa per illum irrogata ordini inaudita iniuria vos inducat, ne ceteris huius exemplo contra ordinis personas infrenate malicie cornua de cetero generentur.«
25 (XXXIV.) Rescriptio cardinalis ad episcopum.
» U enerabili et in Christo (dilecto) patri .T., dei gratia episcopo Arusiensi, frater Guido, miseratione diuina tituli sancti Laurencij in Lucina presbiter cardinalis, apostolice sedis legatus, salutem in domino. Ad hoc unxit uos deus in 30 Christum suum et pretulit ad pontificij dignitatem, ut odiatis nequiciam et equitatem ametis. Vnde, quia ex unius abiec- tione ae prosecutione alterius uobis accrescere poterit f texera
1 . gra addidi. emunitatis LangrefeeA:; comunitatis C^. 26. Uenera- bili et in x håbet C^; itaque dilecto addidi. 29. unxit vos deus etc, cfr. Hebr. 1, 9. 32. texera pro tessera dictum putat Langebek, sed vox nihili est; in ipsa Guidonis epistala sine dubio tesaurg = thesaurus fuit.
�� �