Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/286

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

276 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

suis officialibus, cur non plus recepit a talibus transgressoribus pro tali facto, respondit illud Salomonis: »Quod 'melius est parum cum iuslicia, quam multi fructus cum iniquitate.« Et aliquando illud psalmiste: »Mellus est modicum iusto etc^.«  5 Ideoque, vt creditur, istam gratiam apud deum et homines habuit, vt, qui eum viderunt et non viderunt, cum de eo aliqua mencio inter quoslibet moueretur, communiter deum pro eo precabantur, optando eum feliciter et diu viuere et valere.

10 XII. Cum autem ad istud monasterium vel alia claustra nostri ordinis declinauit, benedictionem tam veniendo quam recedendo in choro accepit. In cuculla sine mantzli semper ibi comedit et bibit et ad ecclesiam iuit. Stallum abbatis tenuit et officium eiusdem in ecclesia et capitulo suppleuit;

15 verumtamen diligenter obseruauit, vt, quando sciuit abbatem presentem, ipse se absentauit tam ad vigilias in choro quam alibi, propter reuerentiam ipsius abbatis. Semper ad mensam suam duos monachos ad minus de conuentu quotidie vocauit, dum hic fuit. Solebat bibere de quodam vasculo argenteo,

20 [in infirmitorio suo] diligentem curam habens, vt vno die

plus quam alio non biberet, mensuram eandem seruando;

nam ad quodlibet vasculum exhaustum minimam pi/ulam de

Fol. 52\ pane fecit et secrete sub mappula ante se posuit. || Quod

quidam dompnus abbas, yiåelicet Sueno, qui capellanus suus

25 prius /«erat, conscius sibi subtiliter perpendens, quasdam pi/ulas secrete subtraxit, vt eum plus bibendo, quam solitus esset, letiorem redderet in domo sua. Quod episcopus paulo

2. illud Salomonis: Prouerb.16,8. 4. illud psalmiste: Psalm.36,16. 5. gratiam ap. d. et hom.: Luc. 2, 52. 7. 9'^iter (comuniter) C. 10. istud (= hoc) mon., i. e. Øm. 12. recedendo scripsi, cfr. p. 272, 3; redeundo Lgbk.; redende C. mantuli C; cfr. ad p. 276,7. 13. comedit C. 20. imfirmito^o suo C; sed verba in infirmitorio suo, at Lgbk. rede scripait, hoc loco parum apte legi apparet; errore aliquo scribæ hue translata esse videntur, ex addita- mento, ut opinor, orta in margine archetgpi adscripto et ad locum inferius positum pertinente; nam in p. 277, 15 ante finiuit dies SUGS aptum locum habebunt. 22. pilulam scripsi; pticulam (parti- culam) C; item paulo post. 24. videlicet (vi3) scripsi \ vidit C, quod verum esse non potest; nam verba conscius sibi (:= c. ei) ostendunt Suenonem hunc eius morem bene notum habuisse, nec tune primum rem animadvertisse. 25. fuerat scripsi; qui erat C.

�� �