Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/307

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PETRVS OLAI : DE ORDINE FRATRVM MINORVM 297

Lundie in ecclesia fratrum minorum : maius in honorem matris Christi, sancti Johannis euangeliste, Francisci, Katherine; item extra chorum ad aquilonem ad honorem angelorum, Clare, Cecilie, Margarete; item ad austrum Johannis baptiste, Petri et Pauli, Magdalene, Anthonij, omnium apostolorum.) 5 M.cc.LXxvi. consecratum est cimiterium ibidem ad occidentem ecclesie cum viridario et ambitu prius non consecratis ad aquilonem ecclesie eiusdem. m.ccc.lxxxiii. reconsecrata est ecclesia post incendium per dominum Magnum archiepiscopum (, dominica proxima ante apostolorum Petri et Pauli, tempore 10 capituli prouincialis.)

Domus fratrum minorum Kilone fundata est per Adolphum, comitem Holsatie quondam, tune vero fratrem minorem effec- tum; fuit autem perfecta anno domini 1260, sed ante 1246 non fuit incepta. 15

M. CC. LIX. fundatus est locus pro sororibus sancte Clare Roskildie per inclitam ae deo deuotam comitissam dominam Ingerdem supradictam; quod monasterium ipsa sufficienter dotauit, adducens sorores de Argentina.

M.CC.LXI. fundata est domus pro fratribus Horssnes. 20 Dominus Nicolaus miles de Baritzskow dedit fratribus curiam et residentiam suam in Horsnes longe lateque distentam. Insuper dedit omnes areas et fundos a vico occidentali, scilicet Bastwestrædit, vsque fossala ciuitatis in oriente, habentes riuum seu amnem ad meridiem ipsius claustri et vicum 25 communem ad aquilonem eiusdem , qui ab occidente in

1. in ecc. f. m. Mai9 PG (i. e. f. m. maiori male L). 10 — 11. Verba dominica . . prouincialis, quibus L de siio addidit celebrati, postea inter versus adscripta siinL 10. dominica . . Pauli —28.Junij. 10 — 11. tempore Erici pomerani G(!), compendiis tpe ca,pui^ male solutis). 12 — 15. Hane paragraphiim post p. 298, 6 demum håbet P, sed ipse eam ita, ut feci, transponi voliiisse videtur, cum in margine iuxta V. 16 — p. 298,6 lineam crispatam duxerit. 14. ante an. 1246 L, sed an. non håbet P. 16 — 19. De hac re Petrus Olai alio loco (Collect. fol. 65") sic loquitur: Anno 1259 venit ordo sancte Clare in Daniam , vocatus et fundatus per comitissam Ingert, fiiiam Jacobi Sunonis, de Regensteen. Que fundauit nobile monasterium Roskildie et dotauit sufficienter, adducens sorores de Argentina. Que eciam comitissa dedit fratribus minoribus quatuor loca istius custodie, scilicet Rosliildie, Haffnie, Kalundeburgis et Nestuetie. Sepulta apud fratres rainores Roskildie. 24. fossata PG; fossatis L. 25 — 26. vicus communis, hodie Borgergade.

�� �