Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/324

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

314 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

(fol. 114). Capitulum Roskildense (1) celebratum fuit a. d. 1490, primo anno reformacionis ipsius conuentus, infra octauam Natiuitatis b. Virginis, scil. in die Exaltacionis sancte Crucis, per eundem r. p. f. A. Glob, prouincialem vicarium. 5 In quo capitulo redacte sunt constituciones in diuersis prouin- cialibus capitulis facte in vnum, resecatis (!) superfluis et multis bonis et necessarijs additis. Et istud capitulum dicitur primum capitulum, et ab eo solent alia denominari, et sic consequenter alia. Quotquot autem capitula ante istud

10 celebrata fuerunt, non multum iam nominantur nec repu- tantur.

Capitulum Køgense (1) celebratum fuit a. d. 1492 in festø sanctissime Trinitatis per eundem r. p. f. A. Glob; cuius triennio iam elapso r. p. f. L. Brand eri electus est iam

15 3^. vice in vie. prou., et fuit in ordine siue numero vica- riorum sex tus, et rexit per triennium.

Capitulum Otthoniense (1) celebratum est a. d, 1493 in die sancti Bartholomei, presidente eodem r. p. f. L. Branderi vicario. Sub quo anno sequenti, scil. 1494, fundata est domus

20 pro fratribus minoribus de obseruantia in opido Halmstadensi; et in die Conuersionis sancti Pauli ibidem primo celebratum est. Et eodem anno post duos menses vel circa (, in sabbato post festum Gregorij pape,) fundata est domus seu conuentus Hwsemensis, et ipso die Gertrudis primo fuit {ibi} celebratum.

25 Capitulum Haffnense (1) celebratum est a. d. 1495 in festo sanctissime Trinitatis per eundem r. p. f. L. Branderi; cuius triennio iam elapso r. p. f. A. Glob rite et canonice electus est iam 3^. vice^ et \erat} septimus vicarius in ordine siue numero vicariorum. Hic eodem anno recepit et reformauit

30 conuentum Flensburgensem, altera die Diuisionis apostolorum;

1. numeros, quos hic et in seqq. interposui, P in marg. håbet; diiiersa capitula significant in conuentibus nominatis habita. 3—4. dies Exalt. s. er., i. e. li. Sept. 12—13. fest. s. Trin., i. e. 17. Junij. 17 — 18. dies s. Barth. ^ 24. Aug. 19. fundatg P; item 23. 21. dies Conv. s. Pauli = 25. Januarij. 22. in sabbato etc, i. e. 15. Martij ; dies Gertrudis 17. Martij. 24. post Hwse- mensis deleta sunt verba: anno vero 1495 rcceptus est et refor- raatus, pro quibus postea ultima verba capitis scripta sunt. ibi addidi. 25—26. fest. Trin. = 14. Junij. 28. erat (e't) addidi. 30. altera die etc, /. e. 16. Julij.

�� �