Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/344

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

334 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

auferentes et vsibus prophanis applicantes gratissimum se

autumant deo sacrificium offerre. Ita enim hereticorum edo-

fol. 2"". centur contioni||bus, qui asserunt vsum sacrificii missalis, in

ecclesia semper celebrati et celebrandi, ita abominandum

5 (es,«?e) et pestiferum, vt mirum sit huiusmodi celebratores non

viuos diuina puniente vindicta a terra absorberi; quorum

peruersa heresis ab hiis, quorum deus venter est, asseritur.

Inter quos Magnus Gøe facile princeps esse iam conspicitur,

qui paupercn/e nostre religionis fratres pluribus e locis

10 iniustissime fugauit.

��A.

��Cap. I. De Conuentu P'Iensburgen si.

��Luno autem ab incarnato vero mundi Saluatore .M. d. vicesimo viii, feria 2^ post dominicam palmarum, predictus Magnus Gøe sacerdotem suum, nomine Suenonem, Flens- 15 burgiam misit fratres nostros ex dicte ciuitatis cenobio ciuium auxilio expulsurum. Qui, collecta non modica ciuium turba, cenobium nostrum intrauit, exigens claues monasterii a guar- diano, fratre Stigoto Nicolai, Scanico natione, de ciuitate Lundensi oriundo, qui mox cenobij claues eidem tradidit; a fol. 2\ 20 quo ipse et viceguardianus, frater Andreas Hoffmand, || et 2dus viceguardianus, frater Joannes Joannis Flensburgensis, singuli 4°^^ aureos pro expensis itineris acceperunt. Postea vero

5. esse (ee) ante et excidisse credo. 6. viuos . . absorberi, cfr. Numer. cap. 16 (de Dathan et Abiron); Deuteron. 11,6. diuina p. a vindicta terra K, fort. typorum errore. abf.Jberi W, item 7 d . . {pro deg) et 8 g . . (pro gøe) et 9 paupc . . . ; suppl. in BC. 7. quorum deus venter est, cfr. Philipp. 5, 19. 8. Verba Inter quos magng g(øe) del. D. 10. Post fugauit in W est &c., iit in fine multorum capitum seqiientium; hoc iibique deleui, cam nihil aliiid ag at, quam ut ver sum non plenum in se rip to expleat; nihil his locis omissum est. Capitum numeros in seqq. ego addidi. 13. fFeria - 2^ etc. = 6. April. 2^ W {et C ex corr.); secunda BC. predictus W mihi habuisse videtur; fupradictus B {sed fupra certe non fuit in W); in C Arnås, deleto supra, dubitans ante adscripsit, quod recepit K; ceterum quinque verba predictus m. g. sacerdotem suum del. D. 14. Svenonem BC. 15. ex W {et C ex corr.); e BC. 20—21. Hof- mand I et secundus BC {sed in C ex W correxit Arnås, ut solet; quod in eiusmodi locis, qualis hic est, non amplius commemorabo). 22. quatuor BC. . . Ceperunt W, suppl. BC.

�� �