Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/348

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

338 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Guardianus vero, frater Nicolaus Tybo, Sallyngiam elemosinas corrogandi gracia petere decreuerat. Cum iter arripuisset essetque interuallo vnius ab vrbe milliaris, nuncius, nimirum fratrum famulus, venit ad eum, referens eidem huiusmodi

5 tristes rumores, petens, vt quam citissime ad cenobium rediret. Qui euestigio cenobium repetens, cernere fuit introductos eos; quibus et victui necessaria ministrari curauit. Ingrediens vero sub prandio stipendiarius quidam guardianumque aggrediens eum super coUum gladio suo percussit; et poslea bis iniuste

10 eundem guardianum, semel cum crucibulo cereuisia pleno, semel quoque gladio, petiuit. Fratres vero, deinceps multas perferentes iniurias et molestias, cum predictis stipendiariis in cenobio permanserunt. Semel vero accidit, duos ex predictis velle socios suos in Hostenborgia morantes inuisere; qui

15 exegerunt a guardiano cenobii currum. Quo asserente, ||| id fieri nequaquam posse, quippe qui frumenta ad molendinum esset frequenter vecturus: conduxit igitur (alter) currum illuc, guardiano de cenobij elemosinis precium soluente. Porro cum reuersus esset, exigere cepit a guardiano tot denarios,

20 quot expensas itineris interim soluisset, vel quot expendisset, si domi remansisset; et quamuis guardianus id libenter non fecit, coactus tamen denique fuit exsoluere, quotquot habere vellent. Excreuit tandem numerus stipendiariorum ad xv, cenobij nostri elemosinas consumpturorum; qui ita superflue

25 omnia cibaria potumque consumpserunt, vt nil prorsus neque eibi neque potus in cenobio superesset. Statuit igitur guar- dianus, alicui clauibus assignatis monasterij, regie maiestatis adire presentiam, iniuriam sibi et fratribus factam conque-

1. I . . as {pro etas = elemosinas) W; suppl. BC; item v. 2 (a)rripuisset. 6. Qui . . repetens : nominatiiius absolutus, pro Cui . . repetenti. 15. post asserente, in quo verbo fol. 4" codicis W desinit, in hoc codice lacuna est, de qua Arnås in C margine hæc dicit: heic nunc desunt .2. folia in codice, quæ olim aderant, cum codicem Ripis versarem. Infra demum in p. 3i0, 15 W redit; in mediis omnibus BC testibus utendum est. 16. posset BC, sed corr. in C. 17. alter necessario addendum esse apparet, cum de uno tantum in seqq. agatur. 22. exsoluere BC, sed in C postea s deleuit Årnas. 23. vellent BC; expectandum erat vellet, sed pluralis numerus fortasse significat, stipendiarii prædicti socios postulantem eum adiuuisse. 26. igitur BC; ergo K.

�� �