Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/35

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


VETVS CHKONICA SIALANDIE 25

transitus diuina prouidenlia largiente assistentibus predicebat, locum eis assignans, quo humari optabat. Intuentibus his loci importunitatem et affirmantibus neminem ibi sepeliri posse, ait: »Domini est terra; qui et si inde me proiecerit, extra cemiterium sepelite.« Regis sermo adim pietur: die, qua 5 predixerat, moritur; ubi optauit, sepelitur; et factus est in pace locus eius. Mirabile miraculum : locus ille, qui omni mortuo illocalis antea exstitit, rege sepulto cuiuslibet sepulture de cetero satis aptus apparuit.« 

De eodem Erico ita legitur in Gestis Danorum : »Regnante 10 eo agrorum habitus in tantam ubertatem excessit, ut singuli annone modij totidem denarijs permutarentur. Sed et con- tinuis regni ipsius annis eadem agris ubertas incessit. Quo euenit, ut non solum ex morum sed etiam ex temporum placidissimo usu Boni nomen acciperet . . . Huius viri virtutes 15 summatim cognoscere tedio non sit. Nam preter ingentia animi decora singularibus nature incrementis euectus admira- bili corporis magnitudine eo proceriiatis excesserat, ut cete- rorum vertices humero superaret. Nec longitudini inconcinna soUditas fuit, ut totam eius compagem exactissimo nature 20 ingenio exsculptam elaboratamque putares . , . Igitur, ut corpore nullum, ita nec robore parem habuit . . . Haste aut lapidis iactu sedens stantes vincebat; neque ilh situs, quominus fortitudinis sue experientiam ederet, officere potuit. Eodem corporis situ ex robustissimis duos simul lucta aggrediebatur, dumque 25 alterum attrectaret, alterum genibus oppressum urgebat; nec


�1. assistentibus om. H. 4. qui et M; Et H. 5. cemiterium M; ciuitatem me H. 8. extitit H. V. 10—26,18 (Regnante .. prose- querentur) ex Saxonis libro XII. (p. 600, 16—602, 11 edit. Mull.) siimpsit auctor, qui tribus tamen locis, quos punctis notaui, qiiædam Verba aut consulto omisit aut, quod potius crediderim, in suo Gesto- rum codice non inuenit. Discrepantias scripturæ ex textu Saxonis siglo G notatas hic adfero. 11. in MH; ad G. excrescit H. 11 — 12. singuli cuiuslibet annone G, melius. 14. alterum ex om. G. 15. cognoraen G rectius. 16. tedeo H. ingenia H, sed in marg. nunc in ingentis, mine in ingen ua {vel -nui) correctum est. 19. humeris G. 20. exactissimo MG; aptissimo H. 21. excultam G. 22. nec MG; non H (et non iterum ante habuit addit S). 23. ilh MG; ipsi H. 25. simul om. G. adgrediebatur H. 26. atlrac- taret H (attra|ret S). compressum G, minus bene.