Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/382

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

372 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

beato Dominico celebrato cum eodem preposito missi in Sik- tuniam; locum \autem/ ibidem, impediente Olauo archiepiscopo supradicto, obtinere non potuerunt. Quod attendens dominus Canutus Longus locum eis in Skov assignauit. 5 II. Eodem anno, in festo Pasche, frater Salomon, natus Arhusie in Jutia, intrauit ordinem Verone in Lumbardia. Hic primum constituit ire in Vngariam cum fratre Paulo; hic prior erat cuiusdam domus illius regni. Sed cum venissent in Frisacum in Theulhonia, inuenerunt fratres illius domus

10 solacio pastoris destitutos; tune enim inter eos prior et sacer- dos erat, quem Satanas expetens f cribrauit ad seculum ex- trahendo. Vnde prior Paulus, fratribus compatiens, reliquit eis pro priore et sacerdote fratrem Salomonem, ipse autem in Vngariam est profectus. Anno autem domini 1221. cele-

15 bratur secundum concilium generale Bononie a beato Dominico. Huic concilio interfuit dictus Salomon, et de eodem misit eum beatus Dominicus ad Waldemarum regem Dacie et Andream archiepiscopum Lundensem cum litteris domini pape et suis. Qui, transitum faciens per Goloniam, domum recepit ibidem;

20 de Colonia vero, quia socium vie versus Daciam habere non potuit, venit Parisius, et inde cum quodam conuerso Lom- bardo, sibi in socium dato, venit in Flandriam; illic autem inueniens nauem euntem in Daciam ascendit in eam. Sed insurgentibus tempestate grauissima et nebula densissima,

25 circumlegens Daciam tandem post dies multos in Noruegia circa partes Nidrosienses applicuit. Non pretereundum puto, qualiter {beatas pater) in angustiis famulum suum consolatus fuerit, adiutor in tribulationibus. Cum enim nauis in mare(!) hine inde iactaretur et quasi fluctibus operirelur, et omnes,

30 humano iam destituti auxilio, acerbe mortis indicium expec-

2. autem addidi. 5. fest. Pasche = d. 29. Mar///. 11. cribrauit S, quod quid sit nescio, nec quid in eo tatere possit; dictum fuisse . atiquid videtur, quod corrupit (corruperat) significaret; pro his omnibus: tune enim . . est profectus (10 — 14) A hæc håbet: Vbi relictus est Paulus, Salomone abeunte in Vngariam (!). IG sqq. Vid. nota Petri Olai superius p. 290 commemorata. 19. per Goloniam S; per Vngariam (!) A. domum recepit SA, sed corruptum esse vide- tur; puto fuisse: modieum refedit. 21. Parisios S. 27. beatus pater {scil. Dominicus) hic addendum esse ex sequentibus apparet. 28. adiutor in trib., cfr. Psalm. 45,2. 30. indicium S, mire; malim exicium {aut iudicium, Ecclesiastici 41, 5); totam narrationem (v. 25—373, 7) om. A.

�� �