Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/442

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

432 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

precabatur, quatinus pijssime domine pro ipso supplicare dignarentur. Quod cum deuolissime faceient, misericordissima illa dissimulatrix respondit eis, dicens: »Quid est, quod rogare presumitis pro adolescente isto vanissimo, meo respectu indigno? 5 Hic enim peruersus et lubricus nunquam honorauit me, nun- quam salutacionem meam niichi uel vna vice representauit.c Cumque illi rogarent, ut solita pietate delicta iuuentutis et ignorantias illius dimitteret, si de cetero se emendaturum promitteret, accessit iteriim tremebundus adolescens, obsecrans

10 eam et diceiis: »Miserere mei, pijssima domina! miserere mei, miseratrix generis humani, et ne claudas a me misero inex- hausta viscera misericordie tue! quia paratus sum amodo et vsque in sempiternum seruire tibi et te super omnia post deum venerari. Quod si genitor meus istam calamitatem

15 meam agnosceret, maxima auri pondera pro mea liberacione libenter inpenderet.« Talia itaque cum lamentabili voce depromeret, beatissima virgo, vera mater misericordie, sere- nata facie respiciens illum dixit: »Quid igitur? putasne, quia valeas te ipsum apud me condigno precio redimere? In hoc

20 enim forsitan placare me posses, si congruum michi precium pro tua redemptione persolueres.» Tum ille, non modice exhilaratus in verbo isto, fiducialius accessit et dixit: »Eciam atque eciam, clementissima domina, ego me optime redimam et, quidquid iusserit michi dignacio tua, hbentissime faciam;

26 tantummodo esto michi propicia, nec me in illum ignem cruciandum amplius remittas.« Cui regina virginum respondit: »Volo igitur, ut de quinque generibus annone quinque michi modios, hoc est, de singuhs singulos, non negligas reddere.«  Quo ille audito letanter accepit, respondensque alacriter dixit:

30 »Carum est michi, carissima domina, quod inponis, valdeque

��3. dissimulatrix BE; dissimilatrix AM. 4. meoA; meoque E(M). 5. nunq. honorauit me om. E; n. me hon. B. 6. salut, meam, /. e. Aue Maria. 7. illi rogarent A; illi precarentur B; rogarent illi E(M?). 7 — 8. delicta .. ignorantias, cfr. Psalm. 2i,7. 11. mise- ratrix ABM; reparatrix E. 11 — 12. ne claudas . . mis^. tue, cfr. epist. Johann. I, 3,17; Luc. 1,78; Coloss. 3,12. 12. a modo A; ammodoB. 17. serenata EM; tandem serenata B; s'uata(= seruata) A. 18. illum respiciens B. 21. solueres B. 22. exhylaratus A. 29. respon- dens atque alacriter A. 30. o carissima E(M?).

�� �