Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/450

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


440 SCRIPTORES HISTOHIÆ DANICÆ MINDRES

substantiam suam cum meretricibus vanitatum et voluptatum, persona realiter presentari? quem adhuc longe agentem pater misericordiarum vidit, et misericordia motus precepit eum cito indui stola prima innocentie, sicque festinabat absoluere 5 miserum de reatu conscientie sue, ut propemodum tardius fuerit paterne pietati reo indulsisse quam ipsi misero indul- gentiam percepisse. Quid enim aliud fuil sceleratissimum peccatorem in ipso limine penitenlie sic orasse et tam celerem peticioni sue effectum optin uisse, nisi, efFusis super se visceri-

10 bus diuine pietatis, miseriå corruptibilitatis despoliari, beata immortalitatis stola vestiri, anulo diuini amoris insigniri, pedes affectionum calciamentis eterne puritatis muniri, pro recep- tione filij perditi festiuas epulas toto celo indici?

IX. Videns itaque venerabilis antistes animam Iratris sui,

15 pro cuius saluacione ita sollicitus extiterat, tam celeriter, tam feliciter assumptam, tune et ipse vehementer afFectus desiderio migrandi petiuit anime sue, ut moreretur, et ait: »Gracias tibi ago, domine Ihesu Christe, quoniam exaudisti oracionem meam, vidisti lacrimam meam, qua tibi tociens supplicaui, ut

20 susciperes penitentiam fratris inei! Queso ergo te, pijssime lili dei, ne me paciaris ab illo diucius separari, sed iubeas me cum illo in tua pace nunc recipi, ut simul abeamus et simul ad tuam misericordiam te donante perueniamus.« 

O vere amplectenda et amanda pietas domini nostri Ihesu

25 Christi! Vix oracionem finierat, quam ardentissima fidei deuocione fudit, et ecce vocante se domino viribus corporis cepit repente destitui viteque transitorie finem iam sibi adesse cognouit. Moxque dispositis pro temporis breuitate, que necessaria videbantur, precepit astantibus, ut corpus ipsius

30 vna cum corpore fratris eius ad ecclesiam supra memoratam, que Pater Noster dicitur, quam domino inspirante sincero pietatis alfectu adoptauerant, remota occasione referrent et ibi

8. scelerem(!) A. 9. maliin peticionis. 10. beata A; beatæ E. II. annulo E. 11. calceamentis E. 14. Videns itaque AE; Videns que C; Cernens B. 15 — 16. tamque feliciter C. 17 — 18. age tibi C. 19. et vidisti C. qua C; qui, ut vid., Å. tibi om. A. loties E. 21. diutius ab illo s. C. 27. sibi iam C. 31. syncero C 32. adoptauerant A; exoptauerant E; adorauerant C. occasione I. e. excusatione vel cunctatione.

�� �