Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/62

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


52 SCRiPtdRÉS HIStORIÆ DANICÆ MINOReS

cotidie, immo pene continue, sollicitius inuigilans, pro peccatis suis preteritis myrrham cordis contriti et spiritus humiliati deo ofFerens et gratiam superne benedictionis thymiamate pie compunctionis enixius implorans. — Processu vero temporis

5 in optima conuersatione vitam consummans sepultus est in presbyterio oratorij eiusdem loci, ante altare beate virginis matris. Cuius ex hoc memoria in benedictione erit Clareual- lensibus, a generatione in generationen!, amen!« 

MCLXXVIII. Dominus Absalon, episcopus Roskildensis,

10 factus est metropolitanus Lundensis.

MCLXXX. Dissensio facta est inter archiepiscopum et Scanienses. Causa huius dissensionis fertur ita contigisse. Archiepiscopus Absalon super possessiones archiepiscopales et exactiones nobiliores Syalandenses constituit, scilicet Esbernum

15 Snaræ, qui germanus erat archiepiscopi, et dominum Sunonem, qui filius erat Ebbonis patrui sui, item Saxonem Thorberni filium cum alijs sibi familiaribus. Quam rem et quod factum Scanienses egre tulerunt. Modico post euoluto tempore predicti archiepiscopi procuratores orientalibus indixerunt

20 Scaniensibus, ut arbores integras et ligna, que incidi fecerant in syluis, ubi iumentorum aditus minime haberi potuit, ad locum traherent presignatum. Scanienses igitur in tantum se humiliari non sustinentes vehementer indignati sunt. Facto igitur concursu in bona irruunt archiepiscopi, domos gran-

25 giarum frangunt, res, quas habere poterant, secum auferunt, archiepiscopum, ut neci traderent, se sperantes inuenturos. Que res cum ei innotuit, mox sine mora ad Syalandiam fugit.


�1. quotidie H. imo p. c. sollicitius MA; sumopere(!) solicitus H. 2. rayrram H (myrrham S). 3. Domino offerens H. thimiamate H. 4 — 8. sumpta siini ex Exordii Magni distinct. III. cap. XXVI. 5. consumens H. sepultus est post virg. matris håbet H. 6. pres- byterio, /. e. choro. 7. memoria ex hoc H; cfr. Ecclesiastic. ^5,1; 39, 13 ai 9. Abzolon H; Absolon S. Roschy(i)ldensis H (S).

12. Schanienses H (non S). dissentionis H (etiam alibi; non S).

13. Absolon H, ut solet; et fieri potest, ut Arnås licenter de suo Absalon scripserit. 14. Syelandenses H; Sialendenses S. 15. Snare H. 16. Torberni H; Tonberni (r male lecto) S. 17. sibi M; suis H. 18. Schanienses H, et sic sæpius. tulere H. 21. siluis H. 22. Se. ergo H. 23 — 24. Facto ergo H. 25. secum om. H. auferunt H et Arnås, afferunt C. 27. in Sie(a)landiam f ubi et H (S).