Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

APPKNDICVLA 73

pauperes, clericos et laicos et moniales. Tempore illo quidam ex predonibus in ecclesia beati Petri arnens effectus est, qui in eadem violenciam nimiam exercuerat. Deinde, ab ecclesia extractus, magnum eiulatum emittens et proprijs vnguibus se discerpens et guttur suum lanians, in communi piatea, multis 5 astantibus et duobus canonicis, scilicet domino Petro et domino Nicolao, miserabiliter expirauit. Dixit autem ille maledictus adhuc viuens, quod, cum sudassent imagines (in detestacionem depredacionis predicte), quedam niulieres super eas aquam fudissent, sibi risum inde faciens inoportunum. 10 Item quedam matrona fidelis et bona cum multis alijs vidisse se perhibuit, quod gutte olei stillassent de cruce, que affixa erat in ecclesia super chorum. Item quidam eciam frater, nomine Frithø, asseruit se vidisse lacrimam in oculis beate Virginis collectam et exinde in maxillam eius emanasse. 15 Quidam eciam stans ante crucem in medio ecclesie, visis supradictis mirabilibus dei, dum sibi subsannacionem ex eis faceret, cecus effectus est, ila quod hostium non poterat inuenire. Imago eciam beati Petri et crux alia, que erat in ecclesia versus australe hostium, sudorem plurimum emiserunt, 20 quod multi fratres et eciam seculares perliibuerunt se vidisse. Quidam eciam miles dum grauiter torqueretur, quia fidem his mirabilibus dei et magnalibus noluit adhibere, socij eius perterriti venerunt ad penitenciam et ea, que in ecclesia beati Petri rapuerunt, vehementissime reportabant. Item affirmauit 25 frater Robertus cum multis alijs, quod, quidam predo cum inuaderet ecclesiam beate Virginis et capsam, in qua sacro- sanctum corpus dominicum erat, rapuisset, insecuta est eum quedam monialis domus illius, repetens et instantissime requirens predictam capsam; cui euaginato gladio {morteni} 30 minabatur maledictus ille, nisi ab illo recederet; cui illa respondit: »Sit tibi cultellus ille nociuus, et non michi«; et post pauca ille se eodem cultello peremit. Item retulit eciam dominus Slesuicensis, quod, cum ipse morabatur captiuus in

5. lanies O, corr. Waitz. 9. quedam scripsi., quod {per compen- diiim) O; om. Waitz. 10. i optu™ O. 12. guttas(!) O, corr. Waitz. 25. fort. veneranlissime. 30. mortern addidi. 32. m (= michi) O. 34. dominus h. 1. = episcopus. morabå O; morabatur et male Langebek, sed et del. Waitz.