Haec pagina emendata est
24
éthique
AXIOMATA
I. Omnia, quæ sunt, vel in se vel in alio sunt. II. Id, quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet. III. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, et contra, si nulla detur determinata causa, impossibile est, ut effectus sequatur. IV. Effectus cognitio a cognitione causæ dependet, et eandem involvit. V. Quæ nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit. VI. Idea vera debet cum suo ideato convenire. VII. Quicquid ut non existens potest concipi, ejus essentia non involvit existentiam. |