Haec pagina emendata est
31
De Dieu
DEMONSTRATIO
Substantia unius attributi, non nisi unica existit (per Prop. 5), et ad ipsius naturam pertinet existere (per Prop. 7). Erit ergo de ipsius natura vel finita vel infinita existere. At non finita. Nam (per Defin. 2) debere terminari ab alia ejusdem naturæ, quæ etiam necessario deberet existere (per Prop. 7) ; adeoque darentur duæ substantiæ ejusdem attributi, quod est absurdum (per Prop. 5). Existit ergo infinita. Q. E. D.
SCHOLIUM I
Cum finitum esse revera sit ex parte negatio, et infinitum absoluta affirmatio existentiæ alicujus naturæ, sequitur ergo ex sola 7 Prop. omnem substantiam debere esse infinitam. |