Jump to content

Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est
32
éthique


SCHOLIUM II

Non dubito quin omnibus, qui de rebus confuse judicant, nec res per primas suas causas noscere consueverunt, difficile sit, demonstrationem 7 Prop. concipere ; nimirum quia non distinguunt inter modificationes substantiarum et ipsas substantias, neque sciunt, quomodo res producuntur. Unde fit, ut principium, quod res naturales habere vident substantiis affingant ; qui enim veras rerum causas ignorant, omnia confundunt, et sine ulla mentis repugnantia tam arbores quam homines loquentes fingunt, et homines tam ex lapidibus quam ex semine formari, et quascunque formas in alias quascunque mutari imaginantur. Sic etiam, qui naturam divinam cura humana confundunt, facile Deo