diceret, se veram habere ideam, et nihilominus dubitare, num falsa sit (ut satis attendenti fit manifestum) ; vel, si quis statuat, substantiam, creari, simul statuit, ideam falsam factam esse veram, quo sane nihil absurdius concipi potest ; adeoque fatendum necessario est substantiæ existentiam, sicut ejus essentiam, æternam esse veritatem. Atque hinc alio modo concludere possumus, non dari nisi unicam ejusdem naturæ quod hic ostendere operæ pretium esse duxi. Ut autem hoc ordine faciam, notandum est : I veram uniuscu jusque rei definitionem nihil involvere neque exprimere præter rei definitæ naturam. Ex quo sequitur hoc II, nempe nullam definitionem certum aliquem numerum individuorum involvere neque exprimere, quandoquidem nihil aliud exprimit, quam naturam rei definitæ. Ex. gr. definitio trianguli nihil aliud exprimit, quam simplicem naturam trianguli ; at non certum aliquem triangulorum numerum. III Notandum, dari necessario uniuscujusque rei existentis certam
|