Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est
40
éthique


Axiom. 7) ejus essentia non involvit existentiam. Atqui hoc (per Proposit. 7) est absurdum : Ergo Deus necessario existit. Q. E. D.

ALITER

Cujuscunque rei assignari debet causa seu ratio, tam cur existit, quam cur non existit. Ex. gr. si triangulus existit, ratio seu causa dari debet, cur existit ; si autem non existit, ratio etiam seu causa dari debet, quæ impedit, quo minus existat, sive quæ ejus existentiam tollat. Hæc vero ratio seu causa vel in natura rei contineri debet, vel extra ipsam. Ex. gr. rationem, cur circulus quadratus non existat, ipsa ejus natura indicat ; nimirum quia contradictionem involvit. Cur autem contra substantia existat, ex sola etiam ejus natura sequitur, quæ scilicet existentiam involvit (vide Prop. 7). At ratio, cur circulus vel triangulus existit, vel cur non existit, ex eorum natura non sequitur, sed ex ordine uni-